{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Messias 1.453-493","citation":"Eupolemius, Messias 1.453-493","ref":"1.453","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/1.453","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eupolemius/messias/1.453","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/1.453.md","author":{"name":"Eupolemius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius"},"work":{"title":"Messias","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias","urn":null},"verse":true,"words":277,"text":"Hoc autem sibi cur placeat, tibi non queo causam\nReddere; quod vero dixisti, cur sibi fidum\nVel Iudam non eriperet, te non latet esse\nIgnarum, Iude qualis sit vita futura.\nNam predico tibi, si que predicere novi,\nQue non cassa putes: quando horrida prelia presens\nMoverit Agatides, pre cunctis sentiet hostem,\nQuem modo pre cunctis sibi iactas esse fidelem;\nQuique Iovis gipsum ceu verum numen adorat\nAtque manu factis petit Ethnis opem simulacris,\nRectum sectari summumque timere tonantem\nIncipiet totusque deo famulabitur orbis'.\nTalia dum memorat vates doctissimus, ultra\nQuam satis est celerem dulci sermone retardat\nEt gratas sensis compellit adire cohortes.\nInterea sevus per dura, per ardua Cacus\nDiscurrens oportuno iam tempore postquam\nMilite collecto latis Babilonis in arvis\nConstitit et iamiam bellandi tempus adesse\nComperit, inflatum sic est affatus Aplestem –\nMos erat huius opes amplas terraque marique\nQuesitis dapibus consumere et eius in alvo\nSepe timallus aprum, rombus capream, lupus ursum\nLitibus occultis pressabat – 'Dura procaces\nUt magnum nobis lebusei bella minantur,\nSed confido tamen, quia nos Victoria tristes\nHaut faciet. Die ergo meo mea nuncia Iude:\nCare, memento, licent quot quantaque nunc tibi quamque\nAcceptus semper nobis huc usque fuisti,\nNec solvi cupias; numquam magis esse solutus,\nQuam nunc es, poteris, cum, que tibi cumque voluptas\nSuadat, liber agas; hinc, numina testor, ademptus\nVerus eris servus. Quam servicium premit acre,\nEst mala libertas; quapropter, si sapis, omnem\nPonens mesticiam canta, cantans epulare\nCornigeroque satur muscho dispone cohortes!\nSit tuus exemplo frater tibi, voce fideli\nMe dominum vocat ipse suum preceptaque nostra\nMente gerit laeta nec numine fidit in uno\nIpse deos faciens sibi, gaudet et utitur omni\nBlandicia, ut regem, non servum dicere possis.","prev":{"citation":"Messias 1.409-452","label":"Part 1, lines 1.409-1.452","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/1.409","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eupolemius/messias/1.409"},"next":{"citation":"Messias 1.494-541","label":"Part 1, lines 1.494-1.541","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/1.494","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eupolemius/messias/1.494"},"credit":{"text":"Eupolemius, Messias. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000618.zip","quality":"proofread"}}