{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Botanologicon 134","citation":"Euricius Cordus, Botanologicon 134","ref":"134","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/134","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/134.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Botanologicon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Sed uerae serpentariae acris, & ob id calida est radix, hinc illae, quae à Dioscoride ac Galeno traduntur, eius facultates sunt, quibus plane contrarias hanc bitortam habere crediderim. Ral. Si id uerum tunc magna esset medicorum inconsiderantia, qui hanc bitortam pro serpentaria etiam adhuc utuntur. Cord. Ego eos fal li, si pateris, persuadebo. Gustastis ne aliquando nostras arum? Gal. Nescio quàm egregie nuper eo mihi illuseris? Perpetuo me illud gu stasse meminero, tam acres ac diutinas in lingua puncturas excitauit. Cord. Sed superior est eo serpentaria. Megob. Id uerum esse hic in ari historia uideo, ubi sic legitur, Candida il li radix ad dracunculi radicem accedens, quae quod minore acrimonia est elixa comeditur. Galenus quoque secundo libro de alimentorum facultatibus acriorem aro serpentariam his uer bit innuit. Huius (de aro loquitur) plantae radix rapi modo manditur. Quibusdam in locis acrior nascitur, ut dracuntio fere similis fit. Sed apertius sexto simplicium libro sic, dracuntium, inquit, quiddam aro persimile obtinet tum folijs, tum radice, caeterum illo tum acrius, tum amarius, ac proinde calefactorium magis, & tenuioribus partibus. Gal. Nullum ego dracuntium aro uestrate mordacius puto. Cord. Tu tamen id in primo caliditatis gradu esse contendebas, quod ut falsum ostenderem gustandum dedi. Gal. Id non mea sed Ga leni authoritate dixi. Cor.","prev":{"citation":"Botanologicon 133","label":"133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/133"},"next":{"citation":"Botanologicon 135","label":"135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/135"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon","quality":"ocr"}}