{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Botanologicon 144","citation":"Euricius Cordus, Botanologicon 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/144.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Botanologicon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Cicerbitam olim eam esse putaui quam Germanice in Saxonia hasen koel, id est, leporinam brassicam, ut hic gensse disteln, id est, anserinum carduum uocant, & quidam idem ei taraxacon credunt, quam meam opinionem confirmauit rediens ex Ita lia Christianus Schroterus Francobergius qui eandem herbam ibidem & lactucellam & crispinum appellari dixit, quę etiam sonchi id est cicerbitae nomina sunt. Duplex eius genus est alterum asperius ac nigrius, alterum uero mitius & minus nigrum atque eccum in hac utrumque area. ubique enim scatet. Ral. Anserinum carduum endiuiam uulgares herbarij nominant pro qua ta men aliam nos accipimus, maiorem scilicet, quę per dorsi spinam aculeata folia habet. Cordus. Hinc & Italice scariola .i. ut ego interpretor, serriola uocata. Mego. Equidem endiuiam ab intybo, cui eadem est, paulatim corrupta uoce de ductam puto. Cord. Recte, sed nihil & tu iam ex Italia ueniens de cicerbita illa edisseris? nam uereor ne errem, sunt enim qui crispam ac teneram laciniosamque lactucam, ueram cicerbitam, & quam ego cicerbitam, illi hieratium esse conten dant, in qua opinione & ego aliquando fui. Verumtamen idem, quem dixi Schroterus Italos crispam illam lactucam inter intyba, id est, endi uias referre affirmauit. Meg. Ingenue fateor, alijs studijs occupatior eram quam ut inquirendis herbis me dedere potuerim, saepe cicerbitam in acetarijs edisse me reor, uerum non animad uerti. Niger. Quae illa candidis lanuginosisque folijs & purpureo flore? .RALLa.","prev":{"citation":"Botanologicon 143","label":"143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/143"},"next":{"citation":"Botanologicon 145","label":"145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/145"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon","quality":"ocr"}}