{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Botanologicon 160","citation":"Euricius Cordus, Botanologicon 160","ref":"160","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/160","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/160.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Botanologicon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"De nostrate non potest intelligi quod dicitur, apud Persas fructum tan tae perniciei ferre ut edentes interimat, & in Aegiptum transplantata eundem in esculentum & innoxium mutare. Cord. Neque illud quod Theophrastus in hunc sensum tradit. Esse persicam (sic Gaza persęam uertit) aspectu magnam formosamque, folio, flore, ramo, totaque figura potissimum plus pyro uicinam, nisi quod altera folio perpetuo altera deciduo sit. Fructum abunde parere, omnique tempore perficere. Atque id in Aegipto et proximis ei locis, et in Rhodo usque ad florem duntaxat deuenire. Nostras per sica non similia pyro sed qualia nouistis folia fert, eaque quotannis remittit, et semel tantum in anno fructificat, fructumque absoluit sub Septentrionali etiam coelo. Ral. Vulgare hoc est olus, sed nondum latinum eius nomen audiui, nam Germanice beneth appellatur. Cord. Bli teum te merito dixerim qui blitum ignoras. Meg. Spinaciam quoque, quam Germanice spenet dicimus, scire uelim an uspiam Dioscorides inter herbas suas locarit. Cord. Nusquam ut credo, sed nouam ueteribusque incognitam fuisse suspicer. Quamuis sint qui eam blitum, de quo iamiam dictum, esse falso putent. Nig. Hanc maluam esse putarem, si non incisuris diuisa folia haberet. Cord. Sunt qui alcaeam credant, quod sic affirmo, ut si fuerit non meam fidem periclitari uelim, certe in leoniceni Dioscoride, quem mihi commodato dedit, ad marginem iuxta hoc caput, eius ipsius manu notatum legi alcaeam etiam, ut maluam caseolos ferre, quos hic uidemus. Gal. Germanice mihi nomina. Cord.","prev":{"citation":"Botanologicon 159","label":"159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/159"},"next":{"citation":"Botanologicon 161","label":"161","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/161"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon","quality":"ocr"}}