{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Botanologicon 175","citation":"Euricius Cordus, Botanologicon 175","ref":"175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/175.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Botanologicon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Spero te saltem nostras nobis fabas relinquere. Cord. Ex quo ita mihi illudis, illudam & tibi, & si non has ipsas abstulero, faciam tamen prestigijs meis ut nescias an habeas, atque hęc nostra erit, donec urbem ingrediamur, disputatio. Meg. Age dic, libenter hunc ludum tuum audiam. Cord. Ptincipio que ro te RALLa, quas nam fabas intelligas, nunquid illas quae oblonga & aliquantulum plana conpressaque facie nunc binae, nunc ternae, nunc quae ternae & nunquam fere plures quam quinae in singulis filiquis nascuntur, nigro umbilico seu oculo tam grandes ut duae drachmam unam pendant quas Germanice bonen dicimus. Ral. Quas alias. Cor. Bene. Sed uerę fabae his multo minores & rotundae sunt id quod hinc colligitur, quod apud plaerosque medicos, ubi de aurium inconmodis agunt, tale lemma inuenias. Si faba uel aliud quippiam rotundum in aures ceciderit. Et CORNELIVS Celsus epinyctidas instar fabarum pustulas describit, nimirum paruas ac rotundas intelligens. Sic etiam legimus cancrum in mammillis fabae similitudine incipere. Quod si haec tibi leuia uidentur argumenta lege totum Dioscoridem & saepe exigua rotun daque semina fabis comparari reperies, quemadmodum, ut unum saltem exemplum profe ram, in iunipero uidere est. Quin ipse Galenus multipedas seu oniscos propterea etiam cyamos, id est, fabas appellari dicit, quod, dum contrahuntur, fabarum figuram imitentur.","prev":{"citation":"Botanologicon 174","label":"174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/174"},"next":{"citation":"Botanologicon 176","label":"176","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/176"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon","quality":"ocr"}}