{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Botanologicon 195","citation":"Euricius Cordus, Botanologicon 195","ref":"195","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/195","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/195.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Botanologicon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Equisetum fortè pro altera sanguinali posset intelligi, cum credi tum hodie equisetum historiae non undiquaque respondeat 10 Erigeron non est carduus benedictus, sed herba uulgaris, quae germanice creut; wurtz dicitur, latine senetio, quo nomine male crissonem medici uocant. Erinos eadem echino, ex quibus tamen Aegineta duas facit herbas. Eryca, uulgaris frutex est, qui heyde germanice uocatur. 171 Eryngij species non facile nec temere ab omnibus cognoscun tur, nec ubique inueniuntur. Eufragia male picta est in Brunfelsio, alia enim est quàm illa apparet. Eupatorium antiquorum est ea, quae hodie Agrimonia & inuersa lappa dicitur. Aba nostras quod sit multis argumentis dubitatur. TFaba inuersa, solanum somnificum creditur. Flos amoris alterum amaranthum purpureo scilicet flore. 37 Flos autumnalis, colchicon, bulbus agrestis. Fraxinus male à Pandectario uertitur, cum ulmus eo capite intelligi debeat. Frugem quae ruggen dicitur, non recte nominamus. PAlanga. Galiopsis fortè barocum, quae germanice behnsugen dicitur, eadem fortè urtica fatua. Galion herba uulgaris, minor quàm aparine. Gladiolus Dioscoridis in Germania non temere nascitur, & non est aquatica illa herba, quae hic schwertlen appellatur, sed in aruis inuenitur, Gnaphalium, latine centunculus, germanice rodckraut uel rhurkraut, uulgaris in hortis & alijs laboratis locis herba, Albinus etiam dicta. Gorgilon quae aliâs Tordylon & hordylon, carui agreste, & à quibusdam cordumeni dicitur, quo tamen nomine carda momum ab Arabibus uocatur. Gossipium, hodie cum Arabibus coton dicunt & bombacem, uulgo boum woll. Gramen graecis agrostis aliud est à polygonio, quod tamen etiam gramen dicitur à latinis.","prev":{"citation":"Botanologicon 194","label":"ETQVASI EPILOGVS SEV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/194"},"next":{"citation":"Botanologicon 196","label":"ETQVASI EPILOGVS SEV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/196"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon","quality":"ocr"}}