{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Botanologicon 32","citation":"Euricius Cordus, Botanologicon 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/32.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Botanologicon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Propte rea diligentius consulendam spleni historiam duxero, in qua, quia non descripta sed qua si tunc omnibus nota praeterita est radix, in al teram muris auricula cognoscenda uenit, facta ibidem ad illam comparatione, etenim cum muris auriculae radicem digitali crassitudine multisque capillamentis uibratam Dioscorides, dicit statim subiungit in uniuersum eam scolopendrio similem, minorem tamen, & maioris quàm il lam laeuoris esse, quod illi (quam dicis & ego noui) filiculę non congruit. Ral. Nondum quę ceruina lingua apud Dioscoridem sit audio. Cord. In Nicandro meo, quem tibi misi, ad mar ginem signaui non legisti? Gal. Petaliten in lin guam ceruinam uertisti. Cord. Eadem Phillitis est. Ral. Historiam eius legam. Cord. Et sequentia eam scholia. Ral. Ita me dij bene ament, ut non male omnia respondent. Cord. Aspicis similem rumici figuram? Ral. Quę rumex her ba est? Cord. Quam uos lapatium dicitis, cum lapathon debeatis. Ral. Idem fere aspectus. Cord. En natiuum lęuorem, & pendentes à ter go ueluti uermiculos. Meg. Et acerbus sapor est. Nig. Et foliosum potius cespitem uideo. Cord. Nec natalis locus dissidet, in umbrosis enim locis & imis turribus, unde & Pyrgitis dicta, nascitur. Ral. Vidi & in opacis syluestribus scatere. Hinc colligentes radicarij agyrthae uaenalem eam magnis sarcinis circumferunt, propter scolopendriae, quae creditur, uirtutes expetitam. Cord. Dioscorides eam contra ser pentium morsus, & intestinorum tormina, adeoque alui fluores, quos Diarthiam uocant, commendat. Nig. Vnus adhuc scrupulus restat, quem si mihi exemeris, tecum sentiam. Cord. Quis ille? Nig.","prev":{"citation":"Botanologicon 31","label":"EPISTOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/31"},"next":{"citation":"Botanologicon 33","label":"EPISTOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/33"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon","quality":"ocr"}}