{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Botanologicon 40","citation":"Euricius Cordus, Botanologicon 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/40.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Botanologicon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Nig. Fructum eius cachryn exhiberi mihi uelim, cuius crebra apud antiquos medicos fit mentio. Cord. Quae cachryn fert herba ne in calida quidem, (ut puto) Italia, nedum in frigida Germania prouenit. Nig. Putabam liba notida Latine rosmarinum dici? Cord. Dici tur quidem, sed haec alia est, ei ob aliqualem fo liorum similitudinem cognominis. Vera liba notis longe dissimili historia indicatur, nempe foeniculaceis sed latioribus crassioribusque & rotae modo in orbem circumagentibus se folijs, olente thus radice (unde & nomen) & copioso semine conspicua in summo unbella, multisque alijs apud Dioscoridem uidendis no tis. Quibus parum animaduersis plerique, imo omnes fere hodie medici uerae illius libanotidos existentes uires huic coronarię libanotidi falso tribuunt. Meg. Sed quo nomine Dioscori des lauandulam hanc appellat? Non enim tam odori feram et multi iam usus herbam latuisse eum credi derim. Cor. Ingenue fateor me ignorare, ego quoque iam olim id scire cupiens ipsum Leonicenum Ferrariae idem interrogaui, qui & hanc coronarię libanotidos speciem esse respondit. Ligures adeoque Genuates herbarij pro Celtica nardo eam exhibent. Hinc sunt qui Celticam spuam, & factum hinc oleum, spicatum oleum nominent, quod uagi apud nos agyrthae pro bal samino oleo uendunt, miserisque modis credenti id uulgo imponunt. Nig. Sed Celtica nardus longe alia res est. Cord. Id & ego scio. RAL. Quae haec est arbor? Cord.","prev":{"citation":"Botanologicon 39","label":"39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/39"},"next":{"citation":"Botanologicon 41","label":"41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/41"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon","quality":"ocr"}}