{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Botanologicon 59","citation":"Euricius Cordus, Botanologicon 59","ref":"59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/59.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Botanologicon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"Hoc est er go quod dixi non hanc scilicet ipsum sed aliam parthenion intelligere, quam uulgus genseminum appellet. Meg. Forte iasmini flores sunt, & hinc corruptum hoc nomen inualuit. Ral. Soepe mihi recipiendum nunc ieseminum, nunc genseminum oleum scribitur, at ego hactenus id habere, nec quodnam sit, et qui fiat, scire po tui. Precium ergo operae feceris mi affinis si hoc iam à te didicero. Cor. Et ego in eadem tecum caligi ne cęcutio. Megobaccho tamen subscribo, qui gen seminos iam dictos iasminos esse flores non teme re existimat, quos ego aliquando propter historię si militudinem eosdem esse leucoijs putaui, sed cum uideam Serapionem seorsim à cheiri id est leucoijs il lis, de his, capite scilicet de iesemin & Zambach, scribere, non ab re haesito. Me. Dioscorides quo que diuersis capitibus de leucoijs et iasminis flo ribus agit. Cord. Iasmini tantum ungenti meminit, nihil tamen dubito, ex iasminis id floribus olim fie ri solitum, idemque esse quod et sambacinum hodie no minatur, sed an habeatur, nescio. Gal. Puto id esse quod Aegineta laton & Palladius uiolaceum dicit. Cord. Nequaquam, nam id de his, quae propriae sic appellantur, uiolis conficieba tur. Ral. Violarum nomine nigras illas uiolas iam intelligimus, quę ueris initio iuxta muros & inter dumeta non ingrato etiam odore pro ueniunt. Cord.","prev":{"citation":"Botanologicon 58","label":"58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/58"},"next":{"citation":"Botanologicon 60","label":"60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/60"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon","quality":"ocr"}}