{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Botanologicon 76","citation":"Euricius Cordus, Botanologicon 76","ref":"76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/76.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Botanologicon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Non aliunde quam quod in plerisque Italiae locis tormentilla ista non quinque, ut hic, sed septem folijs nascatur. Facilis igitur inclinatio fuit ab illa, ad hanc, quam hic effodimus, semper quinque folijs conspicuam, adeoque fere eandem, ut me, quod dixi, saepe fefellerit non effossa. Nig. A quinque folio ad trifolium, quod hic uiret, disputationem nostram conuertamus. Ral. Quid in uulgari & omnibus nota herba moremur? Nig. Scio quid quęram Cord. Quid si uerum trifolium ignorare te conuincam? Ral. Id quod hic calcamus? Cord. Quod Dioscorides alijque medici intelligunt. Multa & ego uulgaris & pratensis illius trifolij genera noui, sed ualde dubito an eorum aliquod medicinam faciat. Ral. Vtimur tamen illo omnes quos ego noui, seplasiarij, & in uulgaribus istis herbarijs mira id potestate praeditum laudatur. Cord. Quam recte & digne, et an aliquam eius uim experti sint, uiderint ipsi, non est de quo antiqui scripserunt, tantasque ei facultates tribuunt. Ral. Qui hoc scis. Cord. Quia ueri trifolij histo riae non respondet. Id hirsuta & acuta folia, ut alia multa taceam, habent, & nondum excretam rutam, mox ut ad consistentiam peruenerit, bitu men olet. Sic Nicander, sic Dioscorides, sic Scri bonius, alijque complures testantur. Aspice & olfac, sunt talia hęc folia, sentis aliquem fatu di gnum odorem? Ral. Nullum nisi aliquatenus subdulcem, qualis neque rutę neque bituminis est. Cord. Non etiam ita temere nec ubique nascitur. Scribonius enim in nullis Italiae regionibus, ni si in Lunae portu, cum Britanniam peteret, trifo lium illud se uidisse dicit, cum hoc ubique scateat.","prev":{"citation":"Botanologicon 75","label":"EVRICII CORDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/75"},"next":{"citation":"Botanologicon 77","label":"EVRICII CORDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/77"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon","quality":"ocr"}}