{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Botanologicon 85","citation":"Euricius Cordus, Botanologicon 85","ref":"85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/85.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Botanologicon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Iam subit in Carolario Barbari me legisse cynorho don à cynosbato non roseo flore, quem uterque fert, sed spongiolis distingui, quas cynorhodos habet, cynosbatos non habet. Cord. At eas in hac spina uidetis, cynosbato certe, quod etiam nomen huic, quae uere batus, id est rubus est, spinę communicatur. Megobacch. Vidi & ol feci in Italia non absimiles his quam hęc fert, rosas, longe tamen meliore odore, uergenteque aliquantulum ad luteum, colore, atque in ipso autumno, nescio an hac uel simili ne spina decerptas. Cord. Non omnes res ubique similiter & eaedem proueniunt. Duarum hanc specierum esse constat, est enim & minor, suauiter redolens rubescente rosa, quę eadem suas etiam spongiolas fert. RALLA. Noui qui easdem spongiolas pro Bedeguardt accipiant. Cordus. Hoc tam recte faciunt quàm eandem spinam, albam spinam existimant, sic error er rorem parit. GALLVS. Nulla in hac terra aspalathos nascitur? Nam & haec forte similis est spinae. Cord. Calidarum regionum hic fru tex est, ex Syria ex Rhodo petendus. Ral. Hinc ego non feram. Cord. Sed unde ferunt, qui apud uos ueram theriacam componere se iactant. Nam hanc aspalathos ingreditur, estque quam darsisahan appellant sed iuxta quoque ignorant. RALLA. Quemadmodum alia, quibus carent, sic & hanc in eam miscent: Nam quantum ex tuo de pseudotheriaca libello didici, nusquam hodie uera theriaca fit. Cord. Id ego non solus sed doctiores, quàm ego unquam futurus sum plures alij dicunt, & ante me admonuerunt, ut non istam in unum me inuidiam reijcias. Ral. Certe non bene à circumforaneis illis agyrthis in proximis nundinis Francofordi audiuisti. CORDVS. Sic illi uicissim à me. Nihil impostorum & nebulonum maledicta facio, ut à bonis bene audiam conabor. Mego.","prev":{"citation":"Botanologicon 84","label":"EVRICII CORDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/84"},"next":{"citation":"Botanologicon 86","label":"EVRICII CORDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/86"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon","quality":"ocr"}}