{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Botanologicon 88","citation":"Euricius Cordus, Botanologicon 88","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/88.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Botanologicon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Nescio etiam quam recte fraxini ligno pellendi uenenum uis detur, cum pota eius ramenta laetalia sint. Me. Folia certe, foliorumque succus, illa illita, hic potus uiperarum morsibus subuenire creduntur. Cord. Teste Dioscoride. Nig. Arbuta ac sorba quoque me noscere uelim. Cord. Neutram hic arborem uidisse me puto. Ral. Nonne sorba sunt quae agrestia mala? Cord. Longe aliud eo rum genus in Italia uidi, ut quod ibi, quemadmo dum hic matura ac mollia mespila, editur. Meg. Verum est. Arbutum uero unedonem appellant. Gal. Non uere, nam hoc nomen epimelidi Ga lenus tribuit, cuius, nescio, an Dioscorides, men tionem fecerit. Cord. Fecit, sed inter mespila retulit, & quia fere similia poma, similes uires habent, non mirum si eodem etiam nomine appellentur. Hoc ex te Megobacche scire cupio, an usquam in Italia arborem, quam nos hic tiliam nominamus, uideris? Meg. Quatenus ego peragraui, quod sciam, nusquam. Cord. Sic & ego. Ral. Ergo non est tilia ut audio, quae nobis sic dicitur? Cord. Dissimillia figura Dioscorides eam depingit, nempe oleae folijs, lentiscino fere fructu quasique racemoso, & adstringente ui. Meg. Magis ergo iam monstratum ligustrum, qui nostratem tiliam refert. Cord. Ob id etiam soepe mecum haesitaui, an haec Dioscoridis tilia frutex ille sit, quem ligustrum uobis indicaui, uerum tamen ligustrum esse odori flores persuaserunt, qui nescio an similiter in tilia redoleant. Ral.","prev":{"citation":"Botanologicon 87","label":"EVRICII CORDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/87"},"next":{"citation":"Botanologicon 89","label":"EVRICII CORDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/89"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon","quality":"ocr"}}