{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Botanologicon 91","citation":"Euricius Cordus, Botanologicon 91","ref":"91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/91.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Botanologicon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Vide quam exacte hęc cupatorij historiam exprimat, quam similia folia, quam similes caules, quam similes in his deinceps adnatae & in terram nutantes lappulae, quae etiam praetereuntium uestibus adhaerent. Quid est quod manifestae fidei non credant? Ral. Quam autem herbam esse pu tas, quam illi pro cupatorio accipiunt? Cor. Non omnes eandem accipere uideo. Sunt qui agrestem saluiam, qui nascentem in fluminum ripis alijsque humidis locis herbam, longis, amarisque folijs, paruis coaceruatis in summo floscu lis in candido purpura scentibus, qui tandem in tenues pappos abeunt, Saxones vuaterdoust.i. aquaticum origanum appellant neque eadem omnibus agrestis saluia est, quidam enim latis & uerbasco similibus folijs conspicuam herbam sic uocant. Qui dam similiorem saluiae aliam, nisi quod maiora & uiridiora folia habeat atque haec forte dicta Theophrasto spacelos est, nisi forte sit maior illa hortulanae saluiae species. Nig. Haec mihi pro terrestri hedera indicata est. Ral. Chamęcissum nos dicimus. Nig. Sed idem significante Graeco nomine. Cord. Gaudent Graecis & Arabicis uocabulis medici nostri. Nig. Quae tamen interim misere corrumpunt. Cord. Pu tatur quidem et ab omnibus iam herbarijs ter restris hedera accipitur, sed multa sunt quę ani mum meum, ne eo inclinet, retrahunt. Primum, quod uerae chamaecissi, & si similia aliquatenus hederae longiora tamen tenuioraque &, ut Virgilius Marcellus ait, fastigiata sunt folia, quae in hac herba rotundiora & in circuitu incisa uidentur.","prev":{"citation":"Botanologicon 90","label":"EVRICII CORDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/90"},"next":{"citation":"Botanologicon 92","label":"EVRICII CORDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/92"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon","quality":"ocr"}}