{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Botanologicon viii","citation":"Euricius Cordus, Botanologicon viii","ref":"viii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/viii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/viii.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Botanologicon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Satis superque hic fuit, neque uolumus ut nostra caussa uel minimum sumptum facias. Nihil ultra uulgaria & solita coeme, memor dicti tui, quo olim Erfordiae non inuitatos nos conuiuas excipere solebas, CORD. Cuius mei dicti? MEG. Aut amici aiebas, aut inimici mei uenistis, si illi, quouis mecum contenti eritis, sin hi, nihilo uos di gnos iudicauero. CORD. Non mihi tam libere uobiscum iocari nunc licet. NIG. Quid ni? CORD. Quia in magnos & graues iam uiros euasistis. RAL. Quam grauis ego sim, equus meus sciuerit, quod ad magnitudinem attinet, ex pigmeorum genere progenitum me putetis. MEGOBAC. Vt tuos tu, sic meos ego mores immutaui. CORDVS. Nihil ergo Italia in toto hoc triennio te infecit? MEGO. Qualem uterque alterum reliquit, talem inuenit. RALLA. Falsum ergo in uobis prouerbium est, quo dicitur, honores mutant mores? CORDVS. Quos tu honores dicis? pluris olim semestris discipulus fiebat, quam nunc quantuscunque doctos. NIGER. Hoc uelim cordatissime Corde persuasissimum habeas perinde adhuc ac olim Nigrum tuum affectum, te amare, colere, uereri, uenerari, & loco patris habere, atque si quid more tuo ioceris, id candidissime interpretari ac ferre. Meg. Idem de me senti. Nig. Imo gaudeo uicissim, quod tantum te ueterem & integrum amicum meum coram uidere & audire liceat: Cuius unius ergo huc ueni & Lypsiam reliqui. Cord. Ex quo ita ludis, aspice & intuere me ad satiem usque. Nig. Non ludo. Cord. Qui placet tibi barbatulus & rugo sulus Cordus?","prev":{"citation":"Botanologicon vii","label":"EPISTOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/vii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/vii"},"next":{"citation":"Botanologicon ix","label":"EPISTOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/ix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/ix"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon","quality":"ocr"}}