{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica omnia 2.2.409-451","citation":"Euricius Cordus, Opera poetica omnia 2.2.409-451","ref":"2.2.409","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.409","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.409","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.409.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Opera poetica omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"Hinc est quod veterem serpentes corpore pellem\nAbiciant, et quoque novi reparentur in anno,\nInfelix hominum genus omni ex parte, sequenti\nPerpetuo senio, certoque sub infera fato,\nIpseque sic serpens, velut ante accensus asellus,\nFerueat, et peiore hominem clam vulnere laedat.\nNunc mea chersydrum facili dic carmine musa,\nQui pare productu similantique aspida vultu\nExprimit, ac viridis celeberrimus incola stagni\nInfestum ranis odium, non molleque bellum\nInfert, ac siccis ubi desinit unda lacunis,\nEgressus terra se continet, hic sua membra\nSqualidus informisque fovet feruente sub aestu,\nIn tritisque viis afflante atrociter ore\nExedit arentes, quos fecerat orbita, sulcos.\nPessima quas fecit plagas hic signa sequuntur.\nArida tota cutis circum putret, horribilemque\nElevat aspectum, magni ignitique dolores\nTandem hominem interimunt, mox plurima pustula surgit,\nAc aliae ex alia bullae se parte refundunt,\nEt miserum diris turbant affectibus aegrum.\nPost hunc exiguam tibi subdimus amphisbaenam\nDuplice conspicuam (monstrum mirabile) vultu,\nCuius perpetua caecum est caligine lumen,\nQuod latas utrinque genas porrectaque menta\nPlus aliis alto serpentibus aggere tendat.\nTerreus est illi color, et densissima pellis,\nPlurima quam varie distinctam signa figurant.\nHaec ubi iam crevit, coedentes ligna coloni\nSectam deglabrant oleastri ex arbore virgam,\nQuale pedum, strictisque prehensi pellibus anguis\nInsertam obvolvunt, quas certis deinde diebus\nExarere sinunt cantantes ante cicadas.\nUtilis hic baculus frigentibus artubus esse\nFertur, ubi exanimis digitos torpedo fatigat.\nTunc quia constrictos, et eorum vincula, neruos\nCalfacit immisso fovet extenditque calore.\nBifronti similem reperis Scytalam amphisbaenae\nPinguior est tamen, et cauda, quae nulla fere exit,\nCrassior, ut quantum solita est comprendere lignum\nCurua manus strictum quoties tenet ipsa ligonem.\nTam prolixa, vagans pluvio quam reptile caelo,\nQuod fecunda genus sua gignit viscera tellus.","prev":{"citation":"Opera poetica omnia 2.2.360-408","label":"NICANDRI ANTIQUISSIMI POETAE, ET MEdici Theriaca, in Latinum carmen redacta per, lines 2.2.360-2.2.408","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.360"},"next":{"citation":"Opera poetica omnia 2.2.452-494","label":"NICANDRI ANTIQUISSIMI POETAE, ET MEdici Theriaca, in Latinum carmen redacta per, lines 2.2.452-2.2.494","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.452","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.452"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Opera poetica omnia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/cordusopera.xml","quality":"ocr"}}