{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica omnia 2.2.853-895","citation":"Euricius Cordus, Opera poetica omnia 2.2.853-895","ref":"2.2.853","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.853","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.853","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.853.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Opera poetica omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia","urn":null},"verse":true,"words":280,"text":"Quae fortis spectatur equi non languida proles,\nNam quia equi vespas edunt examina tauri.\nSi quod id inflixit temere non neglige vulnus.\nTurgidus, ex illo tumor est, deprensaque morbo\nGenua labant, tremulus subit intima viscera languor\nSublataeque cadunt quasi toto in corpore vires.\nIctum ut saepe hominem domet interimatque malignum\nExtremeque nocens animal, lethaea venena\nQuod vomit, et parvo talem dat vulnere somnum,\nUt ferat aeternam cessante labore quietem.\nNunc age nosce genus formicae nomine dictum,\nTale quod insectum similis demonstret imago.\nSplendida colla rubent, reliquum quasi putrida corpus\nNigrities pingit, stellantibus undique guttis\nDistinctum est dorsum, cineres imitante colore,\nConspicuum caput exigua cervice levatur.\nEx illo similes aliorum expende dolores.\nSaepe subincidens si quando legumina messor\nAtque alia in medio viridi crescentia parte\nEuellit similes scarabaeis pascere vermes\nParua, puta, et flammas imitata phalangia prendit.\nCirca huius generis cruciantem tubera morsum,\nMultaque consurgit turgenti pustula pelle,\nAtque vagi cor agunt aestus, incondita lingua\nPerstrepit, et vario torquentur lumina gyro.\nNunc animo perpende tuo, quas barbara Memphis,\nBestiolas nutrit, volitantis imagine vermis,\nQuem circum accensas petulantem nocte lucernas\nSerae cenae abigunt, angustae cuius et alae\nSqualent, non viridi velut ipsa conila colore,\nSed quendam veluti cinerem, dum prenderis, edunt.\nHunc etiam referens in Perside bestia fronde\nPascitur, horribili quae semper cernua vultu\nNutat, at infixo, qui summo e vertice prodit,\nQuod stimulo infligit facile et tolerabile vulnus.\nCitra omnem est etenim mortem, interitum, atque laborem.\nInde dolorifica cantandus scorpio cauda,\nEt tetricae illius species, qui primus eorum\nAlbicat, haud mala, nec mortalia vulnera figit.\nSed rutilis quem forte genis splendere videbis,\nHic calidas flammas, flagrantemque incutit aestum,\nQuo detenti homines horrore et frigore quodam\nConcutiuntur, uti qui febre sitique laborant.","prev":{"citation":"Opera poetica omnia 2.2.807-852","label":"NICANDRI ANTIQUISSIMI POETAE, ET MEdici Theriaca, in Latinum carmen redacta per, lines 2.2.807-2.2.852","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.807","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.807"},"next":{"citation":"Opera poetica omnia 2.2.896-942","label":"NICANDRI ANTIQUISSIMI POETAE, ET MEdici Theriaca, in Latinum carmen redacta per, lines 2.2.896-2.2.942","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.896","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.896"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Opera poetica omnia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/cordusopera.xml","quality":"ocr"}}