{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica omnia 2.3.1-45","citation":"Euricius Cordus, Opera poetica omnia 2.3.1-45","ref":"2.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.3.1.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Opera poetica omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"QUamquam maiores sua quondam moenia nostri,\nQuorum et nos de stirpe sumus, non urbibus istis\nVestrae Asiae iunxere, meanque tuamque sit inter\nImmensus patriam, qui nos disiungat, hiatus\nOptime Protagora, salsis quia proximus undis\nTu mediam ursam habitas, sacri qua parte Lobrines\nSunt thalami, atque Attes celebratur, at ipse feracem\nIncolo tellurem, quam magnae clara Creusae\nStirps tenuit, Clarius qua oracula reddit Apollo,\nNon tamen ulla meum prohibent obstacula votum,\nQuo minus aduersus letale paranda venenum\nAntidota, et diros dem propugnacula potus.\nPerspectum ergo cavens aconitum noris amarum,\nPlena quod educens Acherontis ripa propagat\nQua Plutonicus est specus, irremeabileque antrum,\nE quo quantumvis festinus nemo redivit.\nQua versa Herculeo Priolai moenia bello\nTerribili streperam traxere fragore ruinam.\nIllius horribilis totum os adstringit amaror\nMaxillas, dentes, gingivas, labra, palatum,\nPraecipuumque statim membrum, cor scilicet ipsum,\nImpetit, atque malo properans errore vagatur,\nMaerentemque hominem cruciante dolore fatigat.\nSummum ventriculi siquidem os divellitur, id quod\nCor quoque dixerunt aliqui, et quadam quasi porta\nClausa coarctantur luctanti viscera motu,\nPlurimi item crepitus infraque supraque feruntur,\nEt madidus toto promanat corpore sudor.\nInvisum caput urget onus, tumidaeque resultant\nTemporibus venae, duplex capit omnia visus.\nNon secus ac alta temulentus nocte, velutue\nCornigeri altores Bacchi, ebria turba, Sileni\nExpressae mentem suffusi potibus uvae\nTurbida diverso detorquent lumina ductu,\nAtque labante genu, nutanteque corpore toto\nPer Nisaea inopes animi declivia currunt.\nSic hebetes oculos habet hac qui peste gravatur.\nIllud idem quidam dixere myoctonon, ut quod\nGustantes soleat prope fontes perdere mures.\nQuidam alio appellant id nomine pardalianches,\nMonstroso quod huic animanti rustica turba\nInteritum struat, hanc si quando obiecerit herbam,\nPer iuga frondosae Phalacraeis vallibus Idae.\nSaepeque thelyphonon, nec non et cammaron, illud\nFemineum dicunt Aconaeis crescere saxis.","prev":{"citation":"Opera poetica omnia 2.2.1126","label":"NICANDRI ANTIQUISSIMI POETAE, ET MEdici Theriaca, in Latinum carmen redacta per","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.1126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.2.1126"},"next":{"citation":"Opera poetica omnia 2.3.46-90","label":"NICANDRI POETAE ET MEDICI ALEXIPHARMAca per Euricium Cordum in latinum carmen, lines 2.3.46-2.3.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.3.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.3.46"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Opera poetica omnia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/cordusopera.xml","quality":"ocr"}}