{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica omnia 2.3.46-90","citation":"Euricius Cordus, Opera poetica omnia 2.3.46-90","ref":"2.3.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.3.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.3.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.3.46.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Opera poetica omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"Hoc tibi ne noceat malum, inexstinctae accipe calcis\nQuantum plena tenet manus, atque rubente lyaeo\nCommisce, unde replens cotulam mensura bibatur.\nAut pulchrum abrotoni caulem et decerpta virentis,\nGermina marrubi, quod iam dicunt meliphyllon,\nAtque in frondifera natos oleagine flores,\nEt gracilem reseca rutam, et mixto ebibe melle.\nVitigena candens quoque ferrum exstingue liquore,\nVel quae stillat idem calido excrementa camino,\nSicque novam argenti sive auri denique massam.\nDimidiatum humilis piceae quoque sume maniplum.\nMontanae socius cui sucus onitidos adsit,\nSive polycnemi modo natam contere virgam,\nQuattuor et cyathis melliti porrige vini.\nImo medullarem contrito passere potum\nAccipe, ubi densa volucrem concoxeris olla.\nEt iuvenis vituli pingui iam mollia callo\nCornua rescindens sumpto bene concoque vase,\nAtque illa vescens offa tua viscera pasce.\nQuin etiam humano vel equino balsama lacti\nMisce aliquot guttis, et eundem porrige potum.\nProderit is tum si crudorum onus ante ciborum\nSumpturus vomitu per collum effuderit aeger.\nSaepe etiam patulis oculis dormire solentis\nPensicula catuli tenerique coagula cerui,\nLenaeoque terens potanda liquore propina,\nSic Aegyptiacae radices contere fici,\nEt mixto coctas da vino apiumque labore.\nQuae si sollicita modo feceris omnia mente.\nInvisum poteris, dominumque avertere morbum.\nRedditus ut rursum sibi vitam proroget aeger,\nEt valido quocumque libet se corpore sistat.\nNunc mala damnosae cerussae pocula pende\nSpumanti similis lacti cum tempore verno\nSuppositas rauco pressum replet impete mulctras.\nHaec data spuma statim multum adstringente vigore\nInfectum tenet os, subeunti frigore siccae\nGingivae arescunt, crispanteque pelle trahuntur.\nAspera lingua scabret, flaccae prope guttura glandes\nDeficiunt, nullamque cient e fauce salivam,\nCassaque tussis obit, pigra pondere lumina nutant.\nInterea crebros homo sursum expellere ructus\nAuditur, labat, oppletaque extenditur aluo,\nEt grave turbata queritur ratione cerebrum,\nVanaque vel media phantasmata luce videri.","prev":{"citation":"Opera poetica omnia 2.3.1-45","label":"NICANDRI POETAE ET MEDICI ALEXIPHARMAca per Euricium Cordum in latinum carmen, lines 2.3.1-2.3.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.3.1"},"next":{"citation":"Opera poetica omnia 2.3.91-138","label":"NICANDRI POETAE ET MEDICI ALEXIPHARMAca per Euricium Cordum in latinum carmen, lines 2.3.91-2.3.138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.3.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.3.91"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Opera poetica omnia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/cordusopera.xml","quality":"ocr"}}