{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica omnia 2.7.7-14","citation":"Euricius Cordus, Opera poetica omnia 2.7.7-14","ref":"2.7.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.7.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.7.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.7.7.md","author":{"name":"Euricius Cordus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus"},"work":{"title":"Opera poetica omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia","urn":null},"verse":true,"words":292,"text":"Maxime quod dixi vates ridere videris,\nEt verum studiis nomen habere putas.\nLonga tuis, vidi, sunt internodia membris,\nHoc forsan poteris maximus esse modo.\nDucta quod est sursum procero littera tractu,\nDignius est aliis ergone lambda notis:\nInter odoriferas servatur amaracus herbas,\nProveniens iuxta flumina lappa cadit.\nTune tuo naso nihil esse sagacius inquis,\nQui propria olfacias prorsus oleta nihil?\nEructata quibus concedunt allia, quique\nPutribus ex ovis pessimus exit odor.\nQuam satius fuerit cautum te fingere felem,\nQui sua sub caecum stercora verrit acus.\nTanta catarrhosis tibi stiria naribus haeret,\nUt male cogaris pessima verba loqui.\nImmo tumens effert carnosum polypus ulcus,\nHac ego nasutum te ratione putem.\nUt dormire canem sinam cubantem,\nPraestantissime commones Poeta.\nTe dignum tibi nomen indidisti,\nQui saevo referas canem latratu,\nAcer vertagus et molossus insta,\nImmo triplice Cerberus figura,\nVirosam exspue protinus salivam.\nNil horrens patulos timebit hystrix\nRictus, nanque tuum prius cruorem,\nQuam vulnus facias ei videbis.\nVis dici celeberrimus Poeta,\nImmo maximus optimusque, et idem\nPraestantissimus integerrimusque,\nSed te scire velim Philymne quam sis\nAbiectissimus omnium Poeta,\nImmo pessimus infimusque, et idem\nIndoctissimus infaberrimusque.\nQui te dixerit infimum Poetam,\nEt qui te putat optimum Poetam,\nErrat, nullus es omnium Poeta,\nTu primus tamen esse vis Poeta,\nTu primus Thilonine sis Poeta,\nMe non esse velim tibi secundum.\nSi tibi tanta foret laudandae copia venae,\nQuantus in elato pectore fastus inest.\nCrediderim posses celeberrimus esse Poeta,\nQui modo vix minimus versificator eris.\nDum sacra durabunt doctorum carmina vatum,\nAeternam famam vis et habere potes.\nQua Bavius vivit longos et Maevius annos,\nHaec fore perpetuum te ratione putem.\nHac ratione manet divini carptor Homeri\nZoilus, hac semper vivere quisque potest.\nNil tua te siquidem servabunt scripta, sed horum\nQuos mala tu rabido bestia dente petis.","prev":{"citation":"Opera poetica omnia 2.7.6","label":"EURICII CORDI CONTRA MALEDIcum Thiloninum Philymnum Defensio., Thiloninum asininum foetum emittere.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.7.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.7.6"},"next":{"citation":"Opera poetica omnia 2.7.15-17","label":"EURICII CORDI CONTRA MALEDIcum Thiloninum Philymnum Defensio., lines 2.7.15-2.7.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.7.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/opera-poetica-omnia/2.7.15"},"credit":{"text":"Euricius Cordus, Opera poetica omnia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/cordusopera.xml","quality":"ocr"}}