{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiae 1.136-165","citation":"Evagrius Monachus, Sententiae 1.136-165","ref":"1.136","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evagrius-monachus/sententiae/1.136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evagrius-monachus/sententiae/1.136","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evagrius-monachus/sententiae/1.136.md","author":{"name":"Evagrius Monachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evagrius-monachus"},"work":{"title":"Sententiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evagrius-monachus/sententiae","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Da senibus vinum, et aegrotantibus offer escas; eo quod contriverunt carnes juventutis suae. Non supplantes fratrem tuum, et in ruina ejus ne congratuleris: Dominus enim cognoscit cor tuum, et tradet te in die mortis. Monachus prudens impassibilis erit: imprudens autem exhauriet mala. Oculum nequam excaecabit Dominus; simplicem autem eripiet a tenebris. Sicut lucifer in coelo, sicut palma in paradiso; sic in anima mansueta sensus purus. Vir sapiens scrutabitur sermones Dei, insipiens autem irridebit eos. Qui odit scientiam Dei, et rejicit considerationem, similis est ei qui lancea pungit cor suum. Melior est scientia Trinitatis super scientiam incorporalium, et consideratio ejus super rationes omnium saeculorum. Cani senum mansuetudo; vita autem illorum scientia vera. Juvenis mansuetus multa suffert: pusillanimem autem senem quis sustinebit? Vidi iracundum senem elatum ultra tempus suum: spem tamen non habuit junior, quam ille. Qui scandalizat saeculares non erit impunitus: et qui exacerbat eos, inhonorabit nomen suum. Conturbantem Ecclesiam Domini exterminabit ignis: resistentem autem sacerdoti deglutiet terra. Qui amat pacem, manducabit favum ejus: et qui colligit eam, implebitur melle. Honora Dominum, et cognosces incorporalia; et servi illi, et ostendet tibi rationes saeculorum. Citra scientiam non exaltabitur cor, et arbor non florebit sine humore. Carnes Christi actuum virtutes: qui autem manducat eas, efficitur impassibilis. Sanguis Christi consideratio factorum; et qui bibit illum, illuminabitur ab eo. Pectus Domini scientia Dei: qui autem recubuerit super illud, praedicator erit divinorum. Plenus scientia, et actor bonorum obviaverunt sibi: medius autem inter utrumque stetit Dominus. Qui acquisivit dilectionem, acquisivit thesaurum; accepit autem a Domino gratiam magnam. Consilia daemonum cognoscit sapientia: astutiam autem illorum investigavit prudentia. Non spernas decreta sancta, quae posuerunt patres tui: fidem autem baptismi tui non derelinquas, et non repellas signaculum spiritale: ut adsit Dominus animae tuae, et protegat te in die malo.","prev":{"citation":"Sententiae 1.107-135","label":"1.107 to 1.135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evagrius-monachus/sententiae/1.107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evagrius-monachus/sententiae/1.107"},"next":{"citation":"Sententiae 1.166-188","label":"1.166 to 1.188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evagrius-monachus/sententiae/1.166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evagrius-monachus/sententiae/1.166"},"credit":{"text":"Evagrius Monachus, Sententiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp382/tmp382/tmp382.tmp382.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}