{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera geometrica 102","citation":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica 102","ref":"102","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/102","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/102.md","author":{"name":"Evangelista Torricelli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli"},"work":{"title":"Opera geometrica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"ad Cò; ergo per perturbatam rationem, momentum a ad momentum e. est reciprocè, vt cf. ad co &c. Quod erat &c. Corollarium. Hinc colligitur momentum sphaerae grauis super diuersas planorum eleuationes semper esse vt linea illa horizontalis quae à contactu in ipsa sphaera ducitur. Sit sphaera grauis circa centrum 2. in plano be vtcunque inclinato; & ducatur bd. horizontalis à contactu: ostendemus momentum sphaerę in situ in quo est, esse lineam bd, (posita semper diametro pro momento maximo, siue totali. ) Producatur horizon dbi, demittatur que perpendiculum cf. à quolibet puncto; & iungatur ed. Angulus e aequalis est angulo abh. per 32. tertij; eidem Abli. est aequalis cos. ad verticem, ergo aequales sunt inter se anguli e, & COs, sunt insuper triangula edb. befrectangula, ergo similia sunt inter se. Sed iam ostendimus momentum totale sphaerae ad momentum quod habet in eleuato plano esse vt be ad Cf, nempe vt ipsa diameter eb. ad horizontalem ba, quae intra sphaeram à contactu ducitur Si vero graue non sit sphaera, sed quodcunque solidum 2. habebimius bimus nihilominus singula cius momenta in singulis planorum eleuationibus fa cilime: Saluemus etiam Problema Pappi lib. 8. Propos. 9. famosum apud Guidobaldum, & Cabeum &c. Sit graue a. in plano ab & quaeratur in hoc situ momentum eius; siue potentia, à qua in hoc plano ab. sustinetur. Ponatur momentum totale grauis; vel, potentiam quae sustinet pondus 2. in plano perpendiculari eße be, & circa beerectam ad horizontem fiat semicirculus cab. qui secet ab. in d. Dico momentum grauis a, siue potentiam quae illud sustinet in plano ab. eße bd. Ducatur perpendicularis ef.","prev":{"citation":"Opera geometrica 101","label":"PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/101"},"next":{"citation":"Opera geometrica 103","label":"PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/103"},"credit":{"text":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}