{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera geometrica 11","citation":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/11.md","author":{"name":"Evangelista Torricelli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli"},"work":{"title":"Opera geometrica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"His ita suppositis, quae vera sunt, quemadmodum sunt verae passiones figurarum, quae in definitionibus adhibentur, vera etiam erunt quaecunque Theoremata per Mecanicas rationes ab ipsis abstrahentibus fuerint considerata, neque per falsas positiones demonstrabuntur. Tunc itaque falsum dici poterit fundamentum Mecanicum, nempe fila librae parallela esse, quando magnitudines ad libram appensae fisicae sint, realesque, & ad terrae centrum conspirantes. Non autem falsum erit, quando magnitudines (siue abstractae, siue concretae sint) non ad centrum terrae, neque ad aliud punctum propinquum librae respiciant; sed ad aliquod punctum infinite distans connitantur. Caeterum, breuitatis, & facilitatis gratià à vocabulis consuetis non discedemus; punctumque illud ad quod magnitudines librae contendere supponuntur, Centrum terrae nominabimus; Planum verò illud, quod erectum est ad lineam connectentem praedictum punctum cum centro librae, Horizontem de more appellabimus. Suppositiones, & definitiones. Onatur eam esse centri grauitatis naturam, vt magnitudo liberè suspensa ex quolibet sui puncto nunquam quiescat nisi cum centrum grauitatis ad infimum suae sphaerę punctum peruenerit. Concipiamus figuram ABC, suspensam ex sui puncto D, mediante filo ED;liberè, hoc est, ita vt in quamcumque partem conuerti possit. Sit centrum gra uitatis F. ponamusque rectam EDG. perpendicularem esse ad horizontem. Certum est, donec centrum F fuerit extrà perpendiculum EG, figuram ipsam numquam","prev":{"citation":"Opera geometrica 10-2","label":"DE DIMENSIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/10-2"},"next":{"citation":"Opera geometrica 12-2","label":"DE DIMENSIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/12-2"},"credit":{"text":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}