{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera geometrica 114","citation":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica 114","ref":"114","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/114","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/114.md","author":{"name":"Evangelista Torricelli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli"},"work":{"title":"Opera geometrica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"PROROSITIO XI. Eg. CI Lineae à vertice parabolae vsque ad sectionem ducantur, Derunt impetus in fine linearum, vt sunt ordinatim ex ipsarum terminis applicatae. Sit parabola cuius vertex A. & ducantur ex vertice ab, ac. Dico impetus in b, & c. esse BQlo vt bd ad ce. Manifestum est; Quia impetus in b, & c. sunt ijdem ac in d. & e. In d. autem & in e sunt vt b d. ad ce. (per Corollarium praecedens) ergo etiam in B, & c. sunt vt bd, ad ce. Quod &c. PROPOSITIO XII. Empora lationum, quae in circulo fiunt per portiones dia metri ex puncto sublimi, sunt inter se vt chordae quae ex eodem puncto sublimi ducuntur, ad puncta peripherię in quae in cidunt ordinatim ductae ex terminis dictarum portionum. Sumantur vtcunque a b, 46. & ducantur ordi natim bd, ce. iunganturque ad, ae. Dico tem pora lationum per 2b, a6 portiones diametri ita esse inter se vt sunt Ad, ae. Si enim ponatur tempus per af esse af erit tempus per ab ipsa ad. cum sit media propor tionalis. Et cum tempus per af. sit af, erit tempus per ac. ipsa de media proportionalis. Quare &c. Lemma. Tempora lationum ex quiete per vnumquodque latus trianguli rectanguli, cuius basis ad horizontem erecta sit, aequalia sunt inter se, Hos Hoc est tamquam Corollarium sextae propositionis Galilei de motu accelerato. Sit enim semicirculus ab C, cuius punctum sublime sit a. & chordae ab, bc. insemicirculo ad idem punctum b. coaptatę. Dieo tempora per a b, rectam ex quiete in a, & per bc. ex quiete in b. eße aequa lia. Vtrumque enim tempus per ab, & per bc. aequale est tempori per diametrum aC ex Galileo ergo sunt aequalia inter se tempora per tres lineas ac, ab, be. Quod &c. XIII.","prev":{"citation":"Opera geometrica 113","label":"PROPOSITIO VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/113"},"next":{"citation":"Opera geometrica 115","label":"PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/115"},"credit":{"text":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}