{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera geometrica 120","citation":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica 120","ref":"120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/120.md","author":{"name":"Evangelista Torricelli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli"},"work":{"title":"Opera geometrica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"in fi est fe. ergo impetus perpendicularis in puncto e parabolae erit fe. Quare in eodem puncto parabolae sunt duo impetus, alter vt ch. quę est ex foco, alter vt se quae ex puncto examinato applicatur. Quod &c. Scholium. directa proprietas tanHinc posset ostendi demonstratione gentis parabolę, siue Theorema mauis, siue Probsema posito prius hoc principio. Si mobile aliquod a in prima figura ex angulo parallelogrammi alicuius, vel ex quolibet puncto diametri feratur aequabilitèr duplici simul latione, nempe progressiua secundum lineam ac, & laterali secundum ab vtcunque inclinatam. sitque proportio duarum velocitatum eadem ac proportio laterum ac ad a b homologè. Dico mobile iturum esse secundum diametrum ad hoc est per ipsam diametrum. Si enim possibile est feratur mobile extra diametrum per aliquod punctum e, ducaturque eg parallela ad ab. Ergo quam proportionem habent spatia peracta à mobili, eam habebunt & impetus: nempe vt spatium progressiuum per actum ag ad la terale peractum ge, ita impetus progressiuus ad impetum lateralem, ideoque vt ag ad ge ita ac ad ab ob suppositionem, siue ac ad ed, siue ag ad gi, essent ergo aequales ge & gi. to tum & pars. Esto iam in secunda figura quodlibet punctum a in curua parabolica ab c, & applicata a d, factisque aequalibus dc, ce, ducatur ae, quam dico tangentem esse. Esto focus f, & applicata ex foco recta fb. Erunt iam in à duo impetus alter progressiuus deorsum secundum directionem lineae cd, alter lateralis secundum da, estque progressiui impetus ad lateralem ratio vt ad ad bf, per praecedentem Proposit.","prev":{"citation":"Opera geometrica 119","label":"PROPOSITIO XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/119"},"next":{"citation":"Opera geometrica 121","label":"PROPOSITIO XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/121"},"credit":{"text":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}