{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera geometrica 146-3","citation":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica 146-3","ref":"146-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/146-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/146-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/146-3.md","author":{"name":"Evangelista Torricelli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli"},"work":{"title":"Opera geometrica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Ipsa tandem curua hne, qualiscunque sit congruet cum curua god: Nisi enim congruat; esto: Et sit gmâ translata curua line, quae non congruit cum go d. ductàque in in superficie cylindri, erit mi inęqualis ipsi Io; ergo etiam ni, cum ęqualis sit mi, erit inaequalis ipsi i0, quod eße non potest; Cum enim per suppositionem ęquales sint i, on, additaque siue ablatà communi Io, erit tota io, aequalis toti ni. Propterea totum triangulum cylindricum Iseęquale est triangulo cylindrico S ad. & ideo, per prostraphęresim, zona e fad, zonę ehgd est ęqualis. Quod &c. Lemma III. Sirectangulum ab, & figura quaecunque genitrix bed moueantur, vt in definitione positum est donec peracta integra reuolutione ad idem planum redeant vnde ceperant moueri. Dico factam cochleam primae reuolutionis à gh, aequalem esse annulo circulari, qui ab eadem figura genitrice describetur circa axem ae. Concipiatur enim figura bed describere primum cochleam primae reuolutioEBOD nis d gh, quę initium habeat à figura b Cà, & finem in figura Ish. Deinde intelligatur describere an nulum circularem in se redeuntem, qui habeat initium, & finem in figura eadem bedAccipiatur in figura bed quaelibet recta io parallela axi a e, quę quidem recta io in reuolutione duas zonas cylindricas, & aequales (per lemma precedens) describet, in vna eademque cylindrica superficie, alteram quidem in cochlea, alteram verò in annulo. Et ęquales semper erunt, vbicunque sumatur recta 10. ergo omnes simul Zonę cylindricę quę sunt in cochlea, ęquales erunt omnibus simul Zonis cylindricis quę sunt in annulo, propterea & ipsa cochlea ęqualis erit ipsi annulo. Quod &c, Corollarium Hinc manifestum est omnes cochleas primae reuolutionis esse inter se aequales, quandoquidem singulę eidem annulo circulari aequales sunt. Lemma IV. Manentibus ijs quae Apollonius supponit in XI, XII, & XIII, primi CoDA. nicorum. Esto conus ab C, sectus plano non verticali per fut, faciente in superficie coni sectionem fur, quaecunque illae sit; cuius diameter esto Te. Ducaturque Si aequidistans ipsi ac. Tum fiat, vt f e ad e à (partem basis trianguli per axem à vertice coni auuersam) ita if ad H.","prev":{"citation":"Opera geometrica 145-2","label":"DISARO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/145-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/145-2"},"next":{"citation":"Opera geometrica 147-2","label":"DISARO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/147-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/147-2"},"credit":{"text":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}