{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera geometrica 147","citation":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica 147","ref":"147","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/147","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/147.md","author":{"name":"Evangelista Torricelli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli"},"work":{"title":"Opera geometrica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Sed reliqua etiam spatia b d, gd. ęqualibus temporibus peraguntur. (Velocitates enim sunt vt tempora casuum, hoc est vt e b. ad fg. sed spatia bd, gd ob similitudinem triangulorum sunt vt velocitates, quare vti dictum est ęqualibus temporibus peragentur.) Sunt ergo coniunctim tempora per ab, bd. ęqualia temporibus coniunctim per cb, bd. Quare duo grauia &c. conuenient in puncto d. Quod erat &c. Idem aliter demonstrabimus. Sumptis vtcunque altitudinibus ac c. Demittantur duo graxia eodem tempore ex a, & b. Sitque dc. media inter casus, cuius dupla ponatur horizontalis ce. Dico tempora lationum ac e.bce. aequalia esse. Fiat circa diametrum Ca parabola quecunque, quae verticem habeat in C. ducanturque ordinatim af. bh. Notum est in parabola ita esse af. ad bh. vt est ac ad ed, vel vt ea, ad cb. Iam. Tempus per ac. est af, & per ce. post casum ac. est bhi. (si enim tempore fa. graue currit duplam ac, temporebh, curret duplam àc hoc est ipsam ce cum sint proportionales f a ad ac, vt Ib, ad dc.) Eodem modo. Tempus per be. est bh, & per ce. post casumbc. est af. (si .n. tempore bh. currit duplam be, tempore af. curret duplam àc. hoc est ipsam ce. quia sunt proportionales vt bli.ad be. ita a f ad dc.) Ergo tempora lationum ac e. sunt lineae af. bh. Tempora autem lationum bce. sunt lineae bh, 2f. Quare coniunctim tempora per ac, ce. aequalia sunt temporibus per be. ce. coniunctim. Quod erat &c. Corollarium Primum. Hinc manifestum est dato quolibet spatio horizontali ac. cuius subdupla ponatur cd. Si circa mediam cd, duae in continua proportione sumantur ce, cb. Tempora per ipsas ec, ca, aequalia esse temporibus per hc, ca. Corollarium II. Manifestum etiam est tempora perpendicularium, & tempo ra horizontalium lationum reciprocè aequalia esse. Nam in figura vltimę demonstrationis, tempus perpendicu li ac. est af, eademque af. est tempus horizontis ce. post alium casum Be. Tempus autem bh. est tempus casus bc. idem vero tempus est horizontalis lationis post alium casum a0.","prev":{"citation":"Opera geometrica 146-2","label":"PROPOSITIO L","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/146-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/146-2"},"next":{"citation":"Opera geometrica 148","label":"PROPOSITIO LI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/148"},"credit":{"text":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}