{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera geometrica 154","citation":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica 154","ref":"154","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/154","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/154.md","author":{"name":"Evangelista Torricelli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli"},"work":{"title":"Opera geometrica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"LIBER SECVNDVS. ROIECTA nunc, bellorumque minas, atque arcium tormenta dicemus: Supremus hic laborum Galilei fructus, suprema etiam gloria. O stendit Galileus in libro de Motu Proiectorum, quod si mobile aliquod à plano horizontali ab decidat, impetu priùs horizontalitèr concepto, parabolam aliquam, vt c. casu suo designabit. Verum est; dummodo linea ab quae est directio proiectionis ad horizontem fuerit parallela, & quando parabolae initium D, factum fuerit ex vertice supremo ipsius parabolae, siue (quod idem est) ab extremo axis parabolici puncto b. Quando vero linea proiectionis ab non horizontalis, sed sursum fuerit, vel deorsum inclinata, erit quidem linea proiecti quaedam curua, & se se contingent inuicem tum linea recta directionis iuxtà quamfactafuerit proiectio, tum curua quae erit semita proiecti; & punctum contactus erit idem ac punctum separationis ipsius proiecti ab instrumento impellente. Sed hanc lineam curuam & esse parabolam, & eandem prorsus paraholam eße, quae ab eodem mobili horizontaliter prius concitato ex ipsius parabolae vertice describeretur, hactenus desideratur magis, quàm probatur. Est profecto eadem parabola, velut ipse Galileus affirmat in Corollario Propos. 7. de motu Proiectorum, neque verisimile erat adeo oculatum ingenium non bene priùs circumspecta posuisse. Attamen, veritas illius Corollarij manifestapenitus non erit illis, quibus obliquitates parabolarum ignotae sint, tę sint, & vltra duas à Galileo praemißas propositiones Apollonius familiaris non fuerit. Cum it aque proiectiones vt plurimum fiant per lineas ad horizontem inclinatas, ex quibus oriuntur pae rabolae obliquae, non habentes initium ex vertice, quales frequentissime oc currunt in omnibus ferè iactibus machinarum, immò etiam neque verticem, neque axem habentes, quales sunt proiectio nes inclinatę deorsum, lucem Corollario Galilei afferre conabimur, & cuiusmodi sit linea curua proiectorum vniuersalius determinabimus. Definitio. Directio proiectionis dicitur linea recta quę tangit lineam curuam proiecti in primo puncto eiusdem lineae curuae, quae quidem directio in tormentis bellicis est eadem ac ipsius machinae axis.","prev":{"citation":"Opera geometrica 152-2","label":"PROPOSITIO LVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/152-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/152-2"},"next":{"citation":"Opera geometrica 155","label":"PROPOSITIO PRIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/155"},"credit":{"text":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}