{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera geometrica 192","citation":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica 192","ref":"192","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/192","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/192.md","author":{"name":"Evangelista Torricelli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli"},"work":{"title":"Opera geometrica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"videbimus aquam salientem per lineam bc, quasi ad libel lam suam ad ascendere. Defectionis autem co causam AZ adscribere possumus partim impedimento aeris qui cotra quodcunque corpus mobile luctatur; partim etià ipsimet aquae, quae dum ex fastigioC reditum affectat deorsum, se ipsam venientem impedit, & retardat, neque sinit subeuntes guttas ad illud ipsum signum ad quod suo impetu peruenirent, ascendere posse. Hoc manifestè patebit, quando opposita manu foramen o penitus occludatur; deinde retracta quam citissimè manu repente aperiatur: videbuntur enim primae, & praeeuntes guttae aeltius peruenire, quàm sit deinde culmen aquae c. postquam aqua deorsum fluere caeperit. illae enim priores guttae praecedentem aquam non habent, quae contra ipsas refluens motum ipsarum in fine ascensionis impediat suppono enim ductumbC perpendicularem. Adde etiam quod si quis obseruet aerem ipsi aquae bc circum fusum, reperiet ipsum agitari, & sursum moueri, quae quidem latio non fit sine vi, & propterea cum impedimento motus aquae ascendentis. Vnde est, quod si quis velit de hoc principio expe rimentum facere, sumendum esset argentum viuum, quod ob intimam grauitatem magìs aptum est, & ad conseruandum diuco ceptum impetum, & ad superandam aeris resistentiam. Aquae autem ob leuitatem multum aberrare videbitur, & praecipuè si tubus magnae fuerit alti tudinis: tunc enim ob maximum impetum spargitur in guttulas minutisimas tamquam roris, neque dimidiam, & fortaße tertiam, quartamue partem ascendit illius interualli quod re ipsa, theoricè loquendo, & remotis impedime tis omnibus concepto impetu totum exaequare deberet. Cęterum si quis prędictis rationibus non acquiescat, videat an inter sequentes Propositiones vllam probet; quod si ita erit, facile per resoludemon lutionem ex approbata propositione primam suppositionem strabimus; sin minus totam hanc appendicem de motu aquarum vel saltu praetermittat, vel funditus è libello euellat, quod equi dem libentissimè concedo, et si factum experimentum omni diligentia magnam partem sequentium propositionum exactissomè confirmauit. His expositis consideremus aquam recidiuam in e, nempe in plano horizontali ducto per libellam orificij b. Ex Galileo habemus impetum aquę cadentis ex Cin e tantum esse quantus vehere potest eandem aquam ex e in c.","prev":{"citation":"Opera geometrica 191","label":"PROPOSITIO XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/191"},"next":{"citation":"Opera geometrica 193","label":"PROPOSITIO XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/193"},"credit":{"text":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}