{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera geometrica 195","citation":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica 195","ref":"195","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/195","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/195.md","author":{"name":"Evangelista Torricelli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli"},"work":{"title":"Opera geometrica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Manifestum etiam est inferiores parabolas semper superioribus maiores esse, cum habeant maiorem sublimitatem, hoc est maius latus rectum, est enim sublimitas quarta pars lateris recti, vt ostensum est. Ato dolio, siue tubo ab quod aptè perforatum sit in e, & emissionem faciat cd. Inuenienda sit aquę in tubo latenris libella horizontalis, siue superficies suprema. Sit horizon df, & producatur e b in f. & secetur bifariam fd in e, fiatque vt ef altitudo, ad fe. semibasim, ita fe, ad aliam, BEF quae erit sublimitas eg. Patebit ergo libel lam aquae in tubo latentis esse per punctum g. I tubus ab aptè perforetur vbicunque in e, emissio fluentis aquae coni rectanguli superficiem continget, cuius axis sit ipse tubus, vertex verò sit in aquae libella. Sit angulus coni bae. semirectus, & ab tubus, hoc est linea ea in quà sunt foramina, ponatur axis coni. Sumatur aequalis cd ipsi ca. Ducaturque horizon talis de. Dico parabolam transire per e. Si enim potest, transeat per h. & cum aquae sublimitas sit 62. erit semissis lineę Bemehd media proportionalis inter duas aequales de, ca. & propterea tota db. aequalis erit ipsi da, vel de. quod est absurdum. Si ergo parabola transit per punctum e. ipsa e a tangens est, cum aequales sint ac, cd. Hinc manifestum est quòd si tubus in omnibus suis punctis ap tè perforatus fuerit, omnes emissiones quodammodo conspirare videbuntur ad formandam coni rectanguli speciem. Si verò non tubus, sed sphaerula in vertice ipsius posita, aptè perforata sit in omnibus suis punctis, emissiones omnes cuminsdam conoidis paraholici imaginem conformabunt, ex Propos. 30. huius.","prev":{"citation":"Opera geometrica 194","label":"PROPOSITIO XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/194"},"next":{"citation":"Opera geometrica 196","label":"PROPOSITIO XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/196"},"credit":{"text":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}