{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera geometrica 38","citation":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica 38","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/38.md","author":{"name":"Evangelista Torricelli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli"},"work":{"title":"Opera geometrica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Propositio XXVI. 1 ex cono conus auferatur eandem habens basim altitudiSnem verò minorem, erit excauatum solidum conicum, quod relinquitur, aequale cono cuidam, cuius quidem basis aequalis sit curuae superficiei totius prioris coni, altitudo verò ęqualis per pendiculari, quae ex vertice ablati coni demittitur in latus maioris coniEsto conus rectus ABC ex quo aufe ratur conus ADC, vti dictum est. Ponatur autem conus EFG, habens basim EG, ęqualem curuę superficiei coni A BC; altitudinem verò HF ęqualem re A LCE HG ctę DI, quę perpendicularitèr à vertice ablati coni cadit in latus AB. Dico solidum conicum excauatum ADCB, dempto cono ADC, ęquale esse cono EFG. Nam cum triangula BLA, BID, rectangula sint, habeantque angulum communem ABL, similia erunt. Sed conus EFG ad conum ADC rationem habet compositam ex ratione basium, nempe circuli circa EG, siue superficiei curuę coni ABC, ad circulum circa AC, hoc est rectę BA ad AL; siue BD ad DI, & ex ratione altitudinum, nempe HF ad DL, siue DI ad DL. Conus ergo EFG, ad conum ADC erit vt linea BD ad LD. Sed conus ABC ad conum AD C est vt BL ad LD, & diuidendo, etiam solidum excauatum ADCB ad conum ADC est vt linea BD ad DL. Propterea constat solidum excauatum ADCB ęquale esse cono EFG. Quod &c. Lemma. Si ab eadem magnitudine AB duae magnitudines inaequales auferantur AC, maior, & AD minor fueritque DC, nempe differen tia inter ablatas, aequalis differentię siue excessui, quo maius residuum BD superat quandam magnitudinem E. Dico ipsam E minori residuo CB ęqualem eße. Patet hoc. Cum enim maius residuum DB superet magnitudinem E exc essu DC; si excessus abijciatur. erit reliqua CB ęqualis magnitudini E. Propterea magnitudo E ęqualis est minori residuo. Quod &c.","prev":{"citation":"Opera geometrica 37","label":"Propositio XXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/37"},"next":{"citation":"Opera geometrica 39","label":"Propositio XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/39"},"credit":{"text":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}