{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera geometrica 52-3","citation":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica 52-3","ref":"52-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/52-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/52-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/52-3.md","author":{"name":"Evangelista Torricelli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli"},"work":{"title":"Opera geometrica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"Erunt ergo omnes primae simul, hoc est paralbelogrammum AQ, ad omnes secundas simul, nempe ad figuram inscriptâ in trilineo ab eo, vt sunt omnes tertiae simul, nempe cylindrus aQ, ad omnes quartas simul, hoc est ad omnes cylindros intrà conum acà descriptos. Conuertendo igitur; erit figura trilineo inscripta ad parallelogrammum aq vt omnes cylindri intrae conum ac à ad cylindrum aq. Parallelogrammum verò aq ad parallelogrammum ae est vt dqad de, hoc est vt cylindrus aq ad cylindrum ae. Propterea ex aequo, figura instripta in trilineo ad totum parallelogrammum ae, erit vt omnes cylindri in cono inscripti ad cylindrum ae. Sed figura inscripta in trilineo est (ex iam dictis) plusquam tertia pars parallelogrammi a e, er Co omnes cylindri in cono descripti erunt plusquam tertia pars cylindri ae, nempe maiores quàm conus ac d. pars videlicet suo toto. Quod est impossibile. Sed ponamns nunc trilineum ab cà eße minus quàm tertia pars parallelogrammi ae; sitque defectus ęqualis spatio K. Circumscribatur trilineo ab ed figura constans ex parallelo grammis aequealtis excedensque minori excessu quàm sit spatium K, & erit figura circumscripta adhuc minor quàm tertia pars parallelogrammi ae. Concipiatur iterum cir DFH ca rectam ad circulus pro basi coni, qui vertioe habeat C; itemque pro basi cylindri ac ed eiusdem altitudinis cum ipso cono acd. Intelligatur insuper circa conum descripta figura solida constans ex cylindris aequealtis aq, gi &c. Iam parallelogrammum af ad parallelogrammum a q (ob aequalitatem) est vt cylindrus a dig ad cylindrum adqe. Amplius. Parallelogram mum gh ad parallelogrammum Ii est vt gf, siue ad ad Iq; nempe vt quadratum ac ad quadratum CQ, siue vt quadratum da, vel Ig, ad quadratum &que nempe vt cylindrus gh ad cylindrum QI. &c. & hoc modo semper Suntque omnes singillatim primae magnitudines aequales parallelogrammo af, & idèò interse: item omnes tertię aequales cylindro af, & ob id inter se; ergo erunt omnes primae simul, hoc est parallelogrammum a e, ad omnes secundas simul, hoc est ad figuram trilineo circumscriptam, vt omnes tertiae simul, nempe cylindrus ae, ad omnes quartas simul, nempe ad cylindros conum ac à circumseribentes. Conuertendo igitur, erit figura circumscripta trilineo, ad parallelogrammum Ae, vt omnes cylindri circumscribentes conum ad cylindrum ac. Sed figura trilineo circumscripta minor est quàm tertia pars parallogrammi ac; ergo etiam omnes cylindri circunscribentes conum minores erunt quàm tertia pars cylindri ae; Nempe minores cono ac d. Totum sua parte: quod esse non potest. Triangulum ergo Ad cipsius parabolae omninò triplum erit. Quod propositum fuerat.","prev":{"citation":"Opera geometrica 51-2","label":"Propositio VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/51-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/51-2"},"next":{"citation":"Opera geometrica 53-2","label":"Propositio IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/53-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/53-2"},"credit":{"text":"Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}