{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 118","citation":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 118","ref":"118","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/118","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/118.md","author":{"name":"Fabio Colonna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna"},"work":{"title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos","urn":null},"verse":false,"words":385,"text":"Nullam quidem habet radicem potiorem, sed omnes fibrae sunt radices quas Dioscorides verbo ἐπῤῥίζια, rectè expressit, atque πλάγια, esse dixit, sicuti in planta à me proposita uisitur, non autem aliam radicis partem obliquam intellexit; ex quo percipitur omnes illas fibras esse radices, nec magis praecipua illarum una alteri erit, sed omnes illae simul ra dicem conficere, ut in Elleboro, & alijs consimilibus, ideoque ὀπιῤῥίζια denominauit. Hoc autem cognoscitur, nam si quamuelis ex illis radiculis demas, nihil detrimenti plantae afferes, immo si unicam relinques, non ideo planta euanescet, sed repullulabit: hoc ampliùs addo, quod pluries obseruaui in hac plan ta, unica ex illis radiculis sata, paucis post diebus folia emergere, atque deinde se in latum propagare, atque ἐπῤῥίζια reponere, semper enim obliquè feruntur oculos em ittentes, quotan nis ita se propagantes; uiuaces quidem sunt admodum. Huius uerò plantae nouella radix perbellè auium pedes exprimere uidetur, Tetsi Plantarum auctor Plinium emendare uoluerit, ut quod ille latinè, auium pedes, expressit, sit uersio graeci textus, τοῦς τῶν ὀρνίδων πόδας, corrupti; quem corrigendum iudicat, atque pro, ὀρνίθων πόδας, μελαμπόδιον, reponendum, latinè uerò Melampodion, quod nomen est Ellebori, Melampodij nomi ne appellati, quia primus Melampus pastor, illius uim purgatricem inuenerit, qua filias Proeti insanientes ad pristinam restituit sanitatem, ut idem Dioscorides narrat: & sic Elleboro similis erit meam sententiam adiuuans:) nam quatuor, uel quinque fibras habere inuenies carnosas, obliquas natura, quae expansis digitis, pedes auium repraesentant, quod si quis ueritatis studiosus uidere uoluerit, uerè cognoscet in plantae à me propositae radice nouella, atque etiam in uetustiore, sed in illa plures inueniet eodem ordine fibras compositas: quod in radice Valerianae ab ipsis receptae, nullo modo nec artificiosè extorta inueniet, nec Dioscoridis textu qualicunque uer sione persuaderi poterit. Quare sublato radicis argumento, quo iam omnes hallucinati sunt, si rectè considerentur reliquae partes Valerianae ab ipsis receptae, multo minûs Dioscoridis textui respondere uidebuntur: & iam radicis cum textu collatione facta, & reiecta, ad folia uenio, quae nullam cum Olusatro, & Elaphobosco similitudinem habent, Nardum montanum ad unguem, & Eryngij folia, atque totum plantae habitum referunt: quam si Dioscorides describere uoluisset similem folijs Nardo montano, non Elaphobosco dixisset, atque radice tantùm non bulbosa differre, sed obliqua & geniculata: prima namque folia oblonga sunt Plantaginis forma non laciniata: quae uerò cauli haerent profundis Erucae aut Scabiosae uulgò dictae lacinijs, atqe Eryngio non dissimilibus, sunt diuisa, ut in Nar do montano uisitur. Non .n.","prev":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 117","label":"117","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/117"},"next":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 119","label":"119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/119"},"credit":{"text":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos)","quality":"ocr"}}