{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 119","citation":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 119","ref":"119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/119.md","author":{"name":"Fabio Colonna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna"},"work":{"title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"à principio ante caulis eruptionem quem serò & post annum immo biennium edit, ex aduerso pinnatim petiolo haerent folia, ut in Elaphobosco, & Sio aquatico, quod simile folijs est Hipposelino Dioscoridis iudicio: forma uerò Hipposelino accedentia, ut in planta, à me proposita, quae à principio in lobos diuisa sunt per ambitum serratos ut Hipposelini folia & Elaphobosci: mirórque quibus oculis, quaue mente haec uiderint, nobisque tradiderint: caulem neque aliquando mihi, amicisque contigit rubescentem uidere, multis plantis conspectis, illum quidem semper colore cinereo Brassicae, & Nardo montano similem, permanentem. Quod contrà est in caule plantae à me propositae, qui semper, & ad flores usque ex uiridi purpurascit, flores item non ut planta à me descripta purpurascunt, sed uel dilutius, uel nihil. Quare Valerianam illam maiorem appellatam uulgò, Nardi montani speciem non bulbosam, & forsan eandem cum Hirculo, radice Celtico Nardo simili potius iudicarem: quod si quis nouellam illius plantam, quae cùm sit parua sine caule est, consideret: non dissentiet similem esse Celtico Nardo, sed minorem, neque ita amaram, neque ut Nardum Celticum uerum odorem remittentem, sed hircinum quid, ut etiam syluestris haec Valeriana redolentem: colore magis pallido: quae satis respondere videtur historiae à Dioscoride traditae, ait enim. Adulteratur autem simul euulsa, aliqui legunt, imposita cum ipsa, herba simili; Lib. I.c. quam propter odoris virosi olentiam, Hircum appellant. Facilis tamen de Narest cognitio. Est enim sine caule herba, & candidior, & minùs oblonga do Celtifolia habet, neque radicem amaram, aut aroma redolentem, quemadmodum co. verum, Celticum Nardum, habet. Plinius cum Gallico Nardo semper nascitur herba quae Hirculus vocatur, à grauitate odoris, & similitudine, qua maximè adulteratur. Distat quod sine cauliculo est, & quod minoribus folijs, quòdque radices, neque amarae, neque odoratae. Non enim amarorem, neque odorem habere poterit tam parua planta atque imperfecta, uti maior, & perfecta planta.","prev":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 118","label":"118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/118"},"next":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 120","label":"120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/120"},"credit":{"text":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos)","quality":"ocr"}}