{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 14","citation":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/14.md","author":{"name":"Fabio Colonna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna"},"work":{"title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos","urn":null},"verse":false,"words":402,"text":"An splendeat, ut aliae noctu, cùm uiuam domi habere non potuissem, experiri non potui. Conchas vulgò Anatiferas, non eße fructus terrestres neque ex ijs Anates oriri: sed Balani marinae Speciem. VM Conchas hasce, ex quibus Anates oriri falsò asseritur, minimè uidissem; atque apud Lobellium, Penam, quique eos sequuti sunt, conspicerem in maris rupibus arborem esse, quę fructus hos Amygdalae pares forma, atque magnitudine ederet: mentem saepenumero cogitatio huius rei perturbabat meam: neque credere poteram, etsi aliquando animum ad credendum inclinabam, ratione hac commotus: quia scripta hęc erant à do ctissimis duobus medicis, atque demum ab alijs recepta: at quidem iterum reijciebatur à sensu haec imaginatio fortiore argu mento, quia arbor fructus edens depicta exhibebatur, atque ab ijsdem medicis, ijdem fructus Concharum nomine donati erant, quas è nauis annosae carina auulsas habere testantur: quae quidem inter se contraria, atque impossibilia censentur. Arboris fructus terrestris, minimè concha maris esse potest, atque si foret, nauium carinis haerere haud posset. Qua sententia impulsus, conchas has uidere animo flagrare coepi. Nec multis quidem exinde praeteritis diebus, nostrum in litus (hyems tunc erat) ingens maris aestus vi sonitûque ruere coepit, qui decem ferè diebus continuus fuit: in quibus, quia etiam pluuia uias abnegabat, magis etiam studijs animus adducebatur, piscium Historias à doctissimo uiro Rondeletio editas, cum aliorum descriptione conferebam; inciditque eo tempore, testaceorum genere peruoluentem, Balanos ab eodem descriptas, atque depictas considerare, quarum forma, & cum his conchis similitudine memoria concharum harùm excitata est. Atque sciens quia legissem, ab alluuione maris proijci conchas facilè euenire posse, famulo iussi, ut nostri litoris partem lustraret, & quae inueniret à maris aestu proiecta, adduceret. Fortuna accidit inter alia multa, Algae scilicet haerentem Escharam, Alcyonij speciem, Stellam cuius iconem exhibui, Pennam, Conchasque varias, & has Harundinum surculis, atque radicibus, petris, pumicibusque haerentes attulisse, non sine animi mei gaudio: quarum forma haec est, Concha laeuis est, Amygdalae fructui forma, & magnitudine ferè par, magis verò compressa in acutiore parte: co lore ex albo ad cinereum uergente: quinque partibus constructa, nam quae ualuulae uice sunt, singulae circa extremam, atque angustiorem partem, per obliquum veluti diuisae conspiciuntur, partes verò illae coniunguntur cartilagine, atque in posteriore conchae parte in acutum desinunt: quatuor hae partes à quinta angustiore, quae dorsum conchę est, coniunguntur etiam cartilagine, ne ab ea parte aperiri queant; dorsi quidem haec pars à fundo latior procedit, atque circa extremum conchae in tenuiorem terminatur: curua est, atque rugosa additamentis, quibus serratum circa imum conspicitur quinque aut sex dentibus dorsum.","prev":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 13-2","label":"PLANTARVMQVE NOVARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/13-2"},"next":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 15-2","label":"PLANTARVMQVE NOVARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/15-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/15-2"},"credit":{"text":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos)","quality":"ocr"}}