{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 15","citation":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/15.md","author":{"name":"Fabio Colonna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna"},"work":{"title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Nam & vnus ex bubulis illis perficit plantam, eandemque plures simul ex fibris dependentes. Ex quarum principio erumpunt, autumno folia Cichorij minora, oblonga circumrosa, siue leniter sinuata, quarum inferior pars ad caeruleum tendit, dorsum habentia rubens, carnosa, laeuia, fractu facilia, atque tunc stridentia, vnde Herbarij hîc, Herba stridola, appellant, & lac amarum emanantia: majus folium minus est dodrante: è medio foliorum caulis assurgit vnicus, nudus, laeuis, cauus, teres, rubens, lacte turgidus, pedalis, aliquando minor, vel etiam contra maior, secundum loci temporisque temperiem. nam Plinius habet, caulem minus pedalem, in cuius summo vnicus est flos luteus, Aprili mense prodiens, Cichorij, siue Dentis Leonis dictae: cuius basis, & caulis prope illam, hirsutie nigra obsiti cernuntur: semen in pappos euolat maturum. Hanc alteram Dioscoridis Chondrillam statui cùm suae respondeat historiae ab eodem traditae, scilicet, Ἔστι δὲ καὶ ἕτερον εἴ δος χονδρίλλης, φύλλον δὲ ἔχει πριβεβρωμένον, πρόμηκες, ἐπὶ γῆς ἐς ρωμένον, καυλον δὲ ὀποῦ μεστόν. ῥίζαν δὲ λεπτην, ἔπακμον, κουρὴν, στ ρογγύλὴν, ὑπόξανθον, ὀποῦ μεστὴν. Est & alterum genus Chondrillae, folium habens circumrosum, oblongum, humi sparsum: caulem succo madentem: radicem paruam, vegetam, laeuem, rotundam, flauescentem, succosam. Quam ita Plinius transcripsit, Chondrillon, siue Chondrille, folia habet Intubi circumrosis similia, caulem minus pedalem, succo madentem amaro, radice Fabae simili, aliquando numerosa. Quorum delineationem nulli aptare possumus, quae bulbosas habeat radices, atque ex vnico bulbulo sato plantam separatam efficere possit, quae etiam plures globulos habere possit, vt vult Plinius. Folia, etsi non sint strata in terra, vt in Cynoglossa, Plantagine, & similibus, nulla alia habet, praeterquam illa quae ab radice prodeunt, proximáque sunt terrae, quarum aliqua in terram conuertuntur, quae in terra iacere dicere possumus. Quare nihil mihi videtur posse obstare, quominus Dioscoridis genuina censenda sit, praesertim cùm ex Plinij textus supplemento clarior fiat, quem scimus ab ipso mutuatum multa transcripsisse insalutato hospite.","prev":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 13","label":"FABII COLVMNAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/13"},"next":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 16","label":"FABII COLVMNAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/16"},"credit":{"text":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos)","quality":"ocr"}}