{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 20","citation":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/20.md","author":{"name":"Fabio Colonna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna"},"work":{"title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos","urn":null},"verse":false,"words":401,"text":"Ius herbae propinatur & illinitur aduersus rupta, luxata, & liuentia: quod verò haec eadem possint, temperamentum eorundem palàm docet: parum enim adstringunt, si gustaueris, amara, & modicè acria sunt: vt hoc nomine, desiccandi, & detergendi facultatem habere nemo dubitet. Et mulieres formae studentes succo è floribus illarum expresso faciem illinunt, quòd maculas, rugasque & alia eiusdem vitia mirificè detergeant. Ad enterocelas thoracisque vulnera commendantur ex Matthiolo. Plinius verò ex Dioscoride transcripsit haec tantùm. Vsus in radice vtriusque aduersus ranas, & lepores marinos drachmae pondere in vini potu. Quibus respondere videntur quae de primulis congeneribus scribit Matthiolus: ait enim aquam stillatitiam ex florida planta exceptam vtilem esse in potu, languoribus cordis, & totius corporis: nam, vt periclitatores aiunt, mirum in modum auxiliatur, roburque addit cordi. Flores impositi scorpionum, & venenosarum aranearum ictibus subueniunt: atque folia, flores, radixue, aut tota planta imposita, luem pestiferam atque vulnera sanat. Dioscorides verò ait Radix drachmae vnius aut duarum pondere pota cum vino commoda est his qui leporem marinum vorarunt, & quos rana rubeta momordit, & qui opium hauserunt. Torminibus, atque dysenteriae per se, aut cum pari modo seminis Dauci, potui datur. Conuulsis, & ad vteri affectiones prodest. Herba sistit aluum, menstrua pellit, atque tumores illita mitigat. Item Plinius de plantis ad strumas vtilibus verba faciens ait, Damassonium quae & Alcea vocatur, sub solstitio collecta, imponitur ex aqua coelesti, folium tritum, vel radix cum axungia tusa, ita vt imposita folio suo operiatur. Sic & ad omnes ceruicis dolores, tumoresque quacunque in parte. Ex his quidem colligitur, & facie, viribusque plantam à me propositam Dioscoridis esse Alisma, siue Damassonium, omnibus respondentibus notis; quas longè abesse ab alijs Damassonijs siue Alismatibus putatis, quisque ex his iudicabit; radice quidem, folijsue aut serraturis, caule, odore, atque sapore, viribusque minimè respondentibus quaeque planta ab ijsdem proposita eget, quae hîc repetere prolixum foret. Est & alterum genus Alismatis à Plinio memoratum, dè quo in sequentibus dicam. AlisAlismatis siue Damassonij genus alterum Plinij. N descriptione Alismatis siue Damassonij ex Dioscoride transcripta, Plinius addit haec verba. Alterum genus eiusdem in syluis, nigrius, maioribus folijs: & infra primam Alismatis descriptionem, haec verba intermiscet: aliâs etiam venosa similiter. Ex quibus verbis innotescit, quas depictas affero plantas, & eiusdem generis, secundum esse Alismatis genus Plinij. Radicem enim omnes habent Ellebori modo sibrosam, pinguem, tenuem, odoratam, & acrem, ex qua folia in gyrum humum operiunt parum ab ea elata, lactucaceis proxima, inferiore parte hirsuta, venosa, siue neruosa multùm, quamobrem crispa visuntur, per ambitum leniter sinuata, colore viridiore, saturiore primo Alismate depicto, quare Plinius nigrum genus appellauit, & rectè.","prev":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 19","label":"FABII COLVMNAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/19"},"next":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 22","label":"FABII COLVMNAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/22"},"credit":{"text":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos)","quality":"ocr"}}