{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 23","citation":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/23.md","author":{"name":"Fabio Colonna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna"},"work":{"title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"ciet aluum & menses: haec autem, quia conde Brastrariam habet facultatem, scilicet quòd men sica. ses, & aluum pota sistat Dioscoridis sententia, ideo ἄ κινος dicitur, quia ἀκινεῖ, vel ἵστησι κοιλίαν, καὶ ἔμμηνα πινομένη, quam ita descripsit Dioscorides, Ἀκινος, ἢ ἄκονος Lib. 3. πόα δεὶ λεπτόκαρφος στερανωματικη, παραπλησία ὡκίμῳ, δασυτέρα δὲ, Descripκαὶ ἐυώδης: παῤ ἐνίοις δὲ καὶ κηπεεται. Acinos, aut Aconos herba est tenuibus surculis, coronaria, admodum similis ocimo; hirsutior verò, atque tio. bene olens, apud aliquos in hortis plantatur. Plinius verò de varijs oleribus verba faciens subiungit: Acinos, quam Epipetron nocant, quae nunquam floret. Ex quo textu multi opinati sunt eandem esse cum Epimetro Theophrasti à vocis similitudine, quod absque dubio est; rationem affero, quia Plinius illa, inter quae de hoc Acino mentionem facit, ex Theophrasti capite octauo libri septimi exarauit: atque ex rebus de quibus ibi agit, si cum Theophrasti loco citato expendantur, perspicuum erit: vbi eius verba haec sunt: ἔνια δὲ καὶ ὅλας ἀνανθῆ, καθάπερ καὶ τὸ ἐπίμετρον. Aliqua verò omnino flore carent, sicut Epimetron. Quod etiam Lib. 7. indicio fuit, vt etiam idem esset cum Epimedio Dioscoridis, c. 8. cùm neque Epimedium florere dicat vnquam: idemque esse Epimedium Dioscoridis & Epimetron Theophrasti, à vocis quadam, & historiae similitudine, atque Epimetron Plinij, qui & Acinos dici tradit; quo loco reponendum putarem, pro Acinos, Erineos, potius: quod nomen in diuersis illis Epimedij Dioscoridis nomenclatur is, inuenitur: cùm Plinij mos sit, diuersa ex varijs transcribere, atque hîc Theophrasti caput 8. libri 7. alibi verò Dioscoridis Epimedium prae manibus habebat, immemor Epimetri iam descripti: non enim semper potuit succisiuis horis, nocturnisque haec expendere, lucémque videre, atque nobis ostendere. Quibus conuolutus Pena: putauit ἄκινος per v, scribi oportere, quod sterilem signat, atque infoecundam plantam: & in Matthiolum insurgit, vt solet, trabem etiam suamminimè videns: sed de his hactenus. Non est Acinos, quam Epipetron vocant, Acinos Dioscoridis, nam idem Plinius de eo loquens ait, Acinon, & coronarum causa, & ciborum Aegyptij serunt: eademque erat quae Ocimum, nisi hirsutior ramis ac folijs esset, & admodum odorata.","prev":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 22","label":"FABII COLVMNAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/22"},"next":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 24","label":"FABII COLVMNAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/24"},"credit":{"text":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos)","quality":"ocr"}}