{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 24","citation":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/24.md","author":{"name":"Fabio Colonna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna"},"work":{"title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Ex quibus verbis clarè liquet Acinon cibò aptam esse, atque vtilem, cùm eo seratur: quod contra est in Epipetro, vel Epimedio: secundò Epimedion, vel Epipetron, aut Epimetron ab omnibus flore carere dicitur, quod contrà esse in Acino Plinius his verbis demonstrat, Eadémque erat quae Ocimum, nisi hirsutior, &c. Sed Ocimum non caret flore, ergo & Acinon flores habere est necesse, cùm nihil ab Ocimo differre debeat, nisi hirsutie tantùm, qua etiam nota à Dioscoride ab Ocimo distinguitur, cùm ὀκίμῳ παραπλησία scribat, quae verba & sententiam hanc, & Plinij descriptionem confirmant, cùm illa prępositio παρὰ addat πλησία, in compositione verò vel nomini vel verbo adiuncta, proprietatem illius adiuuat, tam si rectum, quàm si iniquum significet, vt in linguae Graecae obseruationibus licet videre: & sic flores habere oportet vt Ocimum, cùm ab eo hirsutie tantùm differat. Quod argumentum ab alijs hucusque non est animaduersum, atque mihi sufficere videtur, vt flores Acinon habere, probare possit, praeter illud quod alij dixêre, quod coronaria cùm sit, flores habere est verisimile, sed quidem non necesse. Quare plantam hanc pro veriore Acino affero, quam quotannis olitores Verno tempore serunt, illamque Vrtichella, hîc appellant, eò quòd Vrticae hirsutiem quodammodo referat; hirsuta quidem est, atque asperiuscula caule, & folijs Ocimo similibus, tenuioribus, oblongioribusque per ambitum serratis Mercurialis modo, flore aestate etiam Ocimo simili, paruo, purpurascente: diceres nisi aliud Ocimum agnosceres, genuinum esse Dioscoridis: folia enim habet Mercuriali similia, quae Ocimi folia habere ait Dioscorides: cui nulla alia planta à Dioscoride descripta folijs Ocimo similibus, ita Ocimo, folijs, atque positu, colore, laeuitate, & caule est Mercuriale similior: haec autem ab illis differt tenuitate caulis, quod Dioscorides requirit, illiusque & foliorum hirsutie, quae Ocimo & Mercuriali desunt. Odore est fragrantissima ad Caryophyllos aromaticos accedente: & si tantùm illam tangis, tangis, remittit odorem, et si deinde manum naribus admouebis, iucundissimo odore nares ferientur. Quare admodum est odorata, & boni odoris, atque tam Ocimo similis est facie, vt non dubium sit Ocimi speciem esse, cùm hirsutie tantùm atque caulis tenuitate differat. Acini mentionem Galenus omisit: Paulus verò Dioscoridi se subscribens ita ait.","prev":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 23","label":"FABII COLVMNAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/23"},"next":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 26","label":"FABII COLVMNAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/26"},"credit":{"text":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos)","quality":"ocr"}}