{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 27","citation":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/27.md","author":{"name":"Fabio Colonna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna"},"work":{"title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"[λυσον dicta fuit planta haec, ἐτ ποῦ λυσατ, quod est, rabire, & α, particula priuatiua, eo quòd rabie priuat, vt Dioscorides de hac loquens, ait, δοκεῖ δέ καὶ λυσσαν κυνος ἰασθαι, & Plinius, NOmen accepit, quòd à cane commorsos rabiem sentire non patitur. Herbula est parua surculosa, radicem ha bens exiguam, albidam, tenuibus capillamentis diuisam, folia bina humi strata, rotunda, parua admodum, carno sa, hirsuta, atque asperiuscula, per ambitu paruis, rotundisque incisuris serrata: caulem edit aliquando vnicum, I & non minus inuenies vnicaulem plantam, quàm ramis praeditam) rectum, rotundum, hirsutum sine alis, virgellam referentem, pedem, vel sesquipedem altitudine vel longitudine aequantem: aliquando multas alas, ex singulis foliolis imis, atque etiam ex alijs superioribus cauli absque petiolo ex aduerso etiam haerentibus, maioribus illis, quae humi sternuntur, ex interuallo dispositis, exorientes: quae sicut & caulis, è medio ad summum vsque, flores paulatim edunt caeruleos, paruos, Anagallidi aquaticae pares, atque concolores, surculis, & folijs tunc alternatim dispositis, minoribus, oblongioribus, minusque incisis, interceptos: quibus decidentibus, in illorum locum fructus hirsuti succedunt foliacei compressi cordis prima facie quodammodo latiorem formam aemulantes, δισκοειδεῖς, vt Thlaspi fructus, duplici membranula constructi, duplicis clypei oualis, vel rotundi, alterius alteri haerentis iconem exprimentes: dupliciter ex vtraque facie extuberant, ac si duorum clypeorum alter alterius lateri coniunctus esset: atque ita intelligen dum est, non vt alij perperam, alterum alteri incumbentem clypeum considerarunt: nam si ita esset omnes plantae hoc exprimerent, etiam quae foliaceum semen habent; sed Dioscorides, vt dixi, plantam hanc ab alijs hoc secreuit, vt fructus eiusdem, quaelibet scilicet membranula, duplicis clypei, latere alterius alteri haerente, iconem repraesentarent; quam descriptionem haec tantùm planta & congeneres referunt. Hos quatuor foliola circundant, vt in Anagallide visitur; intus semina parua, ouaoualia compressa, flauescentia continentes, quae veluti dorsum in medio magis eleuatum habent, ideo Dioscorides, ὑποπλατυ σπέρμα dixit, quibus perfectis folliculi aperiuntur, semenque decidit. Tota planta gustu amaricat. Aprili mense florere incipit: Maio perficit fructus. In editis locis & sole illustratis, saxosis, non cultis, parietibusque hîc oritur, & etiam vallibus, pratensibusque, sed non ita frequens. Totam videtur explere Dioscoridis historiam, qui ait. Αλυσσον φρυγάνιόν ὀστιν ὑπόσραχυ. φρύλλα ἔχον στρογγύλαιπαρ οἷς ὁ καρπος ὡς ἀσπιδίσκια διάδιπλα, ἐν οἷς τὸ σπέρμα πόπλατυ. φύεται ἐν ὀρεινοῖς καὶ τραχέσι τóποις.","prev":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 26","label":"FABII COLVMNAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/26"},"next":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 29","label":"FABII COLVMNAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/29"},"credit":{"text":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos)","quality":"ocr"}}