{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 3","citation":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/3.md","author":{"name":"Fabio Colonna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna"},"work":{"title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Quibus deficientibus, eriguntur paulatim in dies petioli, perficientes capitula similia illis Melanthij, at non ita extuberantia, angustiora verò, atque tenuiora, ac veluti in plures partes diuisa, plena paruis seminibus nigris, angulosis, Melanthij nigri vulgaris forma, & colore, sed laeuibus, nitidisque: sapore & gustu amariusculo, atque aliquantulum acerbo, vt Galenus vult, nigri Melanthij semina referentibus, vt si vtriusque plantae semina gustaueris, paucam, vel nullam sentias saporis differentiam, quodque semen, an idem gustaueris, nisi acrius Melanthium esset vix cognoscas: neque acrimonia in nigri Melanthij seminibus sentitur, vt Dioscorides ait, quanta in Citrino, etsi adesse caliditatem, negare non possimus. Plinius verò nolens de gustu disputare, scripsit, Capitula sunt in summo caule tenuia, plena seminis Melanthij: quod ad formam referri videtur. sed haec planta vtriusque descriptiones tuetur, cùm formam Melanthij, & gustum referat; Dioscoridis historiae, & Plinij varietati satisfaciens. Aprili mense floret, atque Maio perficitur: colitur hîc studiosis, & in hortis propter florum elegantiam. In Germania, Francia, & Anglia, collibus, montibus, & pratis nasci asseritur. Vires huic tribuit Dioscorides scilicet. Huius semen cum aqua mulsa potum, dolores circa thoracem, & tusses sedat. Conuenit etiam sangui nem spuentibus, & hepaticis. Quas vires, excepta vi sistendi sanguinis, Plinius in sua transcripsit. Galenus verò, Isopyrum aut Phasiolum semen habet amarum, & subacerbum. Extergit itaque & incidit hu mores crassos cum hoc vt corpora contrahat & constringat. Quamobrem ex creationibus pectoris conducit, & iecur expurgat, & sanguinem spuentibus non est aduersum: immo etiam iuuare creditur. Nam propter temperatu rae mixtionem contrarijs etiam congruere videtur. Neoterici sub Aquilegiae, & Columbinae appellatione, à corrupta forsan voce paσῇοσσήολον, vel φαξίολον, has vires huic tribuêre: vt obstructis hepate, & vesica fellea regio morbo vtiliter dari possit seminis. 3. 1. cum Croci obolo: quae vires ab illis Dioscoridis non dissentiunt: etiamque ad pestiferam luem commendant.","prev":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 2","label":"PLANTARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/2"},"next":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 4","label":"PLANTARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/4"},"credit":{"text":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos)","quality":"ocr"}}