{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 41","citation":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/41.md","author":{"name":"Fabio Colonna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna"},"work":{"title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Habet foliola crassiora, aliqui pro παχύτερα, πλατύτερα legunt & melius, vt etiam Pliuius, nam comparatiuum πλατύτερα, latiora scilicet, refertur ad folia secundi Sedi, cuius folia crassa sunt, & rotunda, vermiculi modo, quibus crassiora non possunt esse; sed latiora certè, atque ideo similia sunt Portulacae folijs, quare ita legendum est. Habet foliola latiora, Portulacae proxima, & hirsuta. Nascitur in petris. Ex quo textu Plinius ita transcripsit. Huic s supra alijs ante duobus descriptis, similis est, quam Graeci Andrachnen agriam vocant, Itali Illecebram, pusillis latioribus folijs, breuiori cacumine: nascitur in petris, & colligitur cibi causa. Omnium harum vis eadem, perfrigerare, & adstringere, &c. Ex quibus colligitur eandem plantam esse, quae supra à Dioscoride est descripta: viribus tantùm contrarijs differre videtur. Quare videndum est cui textui sit credendum, & quae nam vires propriae sint huius plantae. Et certè non solùm ex sapore plantae huius, quae integras notas Dioscoridis, & Plinij in se continet, sed ex aliorum coniecturis, vires has, Δμαμιν δὲ ἔχει, &c. Dioscoridis textui insertas, supposititias esse, est credendum. Plinium omnium primum Dioscoridis textum in suos libros transcripsisse nemo dubitat, etsi ab ipso nunquam memoretur; eoque tempore incorruptum habuisse existimandum est. Quanobrem si duorum fideliter historias transcripsit, & tertij quoque Semperuiui historiam, notas uirésque simul incorruptè exarasse est credendum: nec ipse suo marte illas vires descripsit, sed ab Auctoribus fide dignioribus transcripsisse, non tantùm has, sed omnem historiam fatetur. Quod clarè patet, nam Plinius describit primum, secundum, & denique tertium Sedum, nec singulis, nec primo tantùm adscripsit vires, ut in Dioscoride, sed in fine descriptionis omnium trium concludit dicens, Omnium harum vis eadem, perfrigerare, & adstringere; atque vires pri uatim sequenter describit. Facilius igitur, veriusque censendum est, eundem qui diuersas illas plantarum nomenclaturas DioscoDioscoridi adscripsit, & has apposuisse vires Galeni commentario deceptum, & nominis varietate, atque similitudine. In Glossis enim Hippocratis Galenus tradit, Telephium specien esse herbae, quae, & Semperuiuum syluestre, & Portulaca syluestris appellatur, à Romanis autem Illecebra.","prev":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 40","label":"40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/40"},"next":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 43","label":"43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/43"},"credit":{"text":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos)","quality":"ocr"}}