{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 43","citation":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 43","ref":"43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/43.md","author":{"name":"Fabio Colonna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna"},"work":{"title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Quod Auctor qui Emblemata in Dioscoridem edidit Basileae impressa animaduertit, atque alij etiam Commentatores confirmant, sed de varijs nomenclaturis loquuntur, non de viribus falsò appositis, quod verius est: varia quidem illa nomina apud Plinium sunt; vires verò minimè. Verius igitur deceptus est ab historia Por tulacae syluestris putans easdem vires habere Semperuiuum tertium, quia etiam Portulaca syluestris appellaretur: in quam decipulam incidit Marcellus Virgilius etiam, qui ea quae de Portulaca syluestri erant, tertio Semperuiuo adscripsit: ita rectè factum existimans: non enim animaduertit contrariam historiam à Plinio descriptam, magis Sedo tertio congruere, verioremque esse. Aliam igitur in medium afferam textuum conciliationem, & primò, ut ueritas agnoscatur, demonstrandum est, syluestris Portulacae historiam supposititiam esse: & adducor, quia nec in Plinio de hac syluestri Portulaca, neque in Galeno, qui etiam in multis Dioscoridem est sequutus, nec in Pau lo aliquid memoriae inuenitur: atque rationi consentaneum est, nullam esse inter satiuam & syluestrem, spontaneam scilicet Portulacam, differentiam: nisi magnitudine à cultu proueniente, nihilque sapore & viribus differre, ut iam omnes alij do ctiores animaduertêre, qui ab ipsorum commentarijs penitus caput illud abstulerunt. Syluestrem Portulacam esse censeo, quae Peplis, & Peplion dicitur: nam haec uerba Plinij mihi indicio fuerunt, de satiua Portulaca loquentis. Est & Portulaca, quam Lib. 20. Peplion vocant, non multum satiua efficacior; cuius memorabiles vsus c. 20. traduntur, &c. Portulacę scilicet satiuae, cuius vires multas describit: syluestris verò Peplij scilicet, nulla alia est in illo men tio. Et apud Galenum, Peplion frutex succum habet velut TithymaLib. 8. de li, & nascitur plerunque circa mare; radicem babens inutilem, quemad simpl. modum & Peplos, &c. Apud Dioscoridem. Peplis, quam aliqui sylmed. fac. uestrem Portulacam vocant, Hippocrates Peplion, in maritimis maximè Lib. 4. nascitur, latè opaco frutice candidi succi pleno, folijs satiuae Portulacae, ro tundis; infernè rubentibus: semine sub folijs rotundo, vt in Peplo: igneo gustu: radix tenuis, &c. Ex quibus facilè credendum est suppositorem illum Peplidis descriptionem, Portulacae syluestris nomine insignitam, ab alio aliquo Auctore descriptam, putantem à Peplide differre, cùm ignoraret easdem esse plantas, Dioscoridi ad scripsisse, cùm deesset ibi syluestris Portulacae differentia.","prev":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 41","label":"41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/41"},"next":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 44","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/44"},"credit":{"text":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos)","quality":"ocr"}}