{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 46.1-4","citation":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 46.1-4","ref":"46.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/46.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/46.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/46.1.md","author":{"name":"Fabio Colonna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna"},"work":{"title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos","urn":null},"verse":false,"words":451,"text":"Huic caustica vis. sistit vlcera quae serpunt. Solanum Manicum Dioscoridis: TRYCHNON μανικὸν, appellatum est, eo quòd insanire facit, vt Dioscorides ait, qui ex Theophrasto mutuatus, ita nobis illud depin xit. Στρύχνον μανικὸν, ὃ ἔνιοι πέρσιον, οἱ δὲ θρύον εκάλεσαν. τούτου τὸ μὲν φύλλον παραπλήσιον ἐστὶν εζώμῳ, μεῖζον δὲ πρὸς τῶνὰ τῆς ἀκάνθης, ἥ τις καιπαίδερως καλεῖται. καυλοὺς δὲ ἀνίησιν ἀπὸ τῆς ῥήζης ὑπερφυεῖς δέκα ἢ ιβ. ὀργυᾶς ἔχοντας ὕφος. τὴν κεραλὴν ἐπικειμένην ὥσπερ ἐλαίαν, δασυτέραν δὲ ὡς πλατάνου σφαῖραν, μάζονα δὲ καὶ πλατυτέραν, &c. Solanum manicum, aliqui Persion, alij Thryon appellauere. Huius folium simile est Erucae folio, maius quidem, ad folia accedens Acanthi, qui Paederos dicitur: caules producit ab radice ingentes, decem, aut duodecim, vlnae altitudinem habentes: caput uelut oliuam incumbens, hirsutius quidem, velut Platani sphaeram, sed maius, planiusque, &c. Hîc animaduertendum, caput hoc Dioscoridis mutilum, ac deprauatum esse: nam quae sequuntur alterius Solani Manici, quod nostrates vulgò, Belladonna, appellant, notae sunt; à cuius descriptione delenda sunt, καρπὸν ἵσχει βοτρυοειδῆ, ῥαγάδας ἱ ἢιβ ὁμοίας κισσοῦ κορύμβοις. fructum racemosum, acinos decem aut duodecim habet, hederae corymbis similes: eritque sensus atque descriptio haec. Florem habet nigrum, & post florem fructum rotundum, nigrum, mollem vt vua. Radix subest alba, crassa, caua, cubitalis. Quae Graecè ita legi debent: Ανθος μέλων, μετὰ δὲ τοῦτο καρπὸν ἵσχει σρογγύλον, μέλανα, μαλακὸν ὥσπερς ἀφυλή. ῥίζα δὲ ὑπεστιλευκη, παχεῖα, κοίλη ὡς πηχέως, &c. Folia ex Plinio sunt reponenda, ait enim de Strychnis loquens. Tertio folia sunt Ocimi, minimè diligenter demonstranda, remedia non venenatractantibus, &c. intelligendum verò folia Ocimi formam habere, sed maiorem & multò. Sed ad plantam redeo, eritque forsan ab omnibus recipienda, cùm neque sit quicquam quod illi refragetur. Est igitur tetri odoris Solanum referens, planta: radicem habens rectam ctam, fibrosam, non multùm longam respectu caulis, qui procerus est hominis staturam adaequans, rotundus, ramosus, multisque alis refertus, semper in binas, quae singulae in alias binas, se diuidens alas: folia habet Solani somniferi & lethalis foliorum magnitudine, latiora, mollia, atque per ambitum lacinia ta, velut Atriplex syluestrè angustifolium, pes Anserinus dictum, medias inter syluestrem Erucam, & Acanthum Paederota dictum, incisuras siue lacinias referens, vt vult Dioscorides: alternatim per interualla cauli, ramisque pediculo longo haerentia: ex quorum alarum sinibus, crassi, breues, rectique petioli exeunt, Aestate habentes flores albos, calathi forma, vel nolae, vt vulgare Strammonium, odoratos, quibus decidentibus exit pilula oualis, tunc cùm est parua, pilis mollibus, ut Platani, sed cùm est adulta, spinosior, horridiorque ut Xanthij pilula: nec obstat, vt aliqui dicunt, pilulam Platani esse molliorem, & non ita asperam atque spinosam: idem enim Diosco rides Xanthij pilulae asperitatem, similem fecit illi Platani, his verbis, ἀκανθώδη ὡς πλατάνου σφαίρας: Spinosas, scilicet, vt Platani pilulas: sed Xanthij pilulae cùm imperfectae sunt, similes sunt his à me descriptis, atque etiam cùm sunt perfectae, & adultae, ergo nihil obstat.","prev":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 45","label":"45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/45"},"next":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 48","label":"48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/48"},"credit":{"text":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos)","quality":"ocr"}}