{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 49","citation":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/49.md","author":{"name":"Fabio Colonna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna"},"work":{"title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Non enim Dioscoridis textus tantùm, sed & Theophrasti etiam codex mutilus, atque deprauatus est: cùm nihil distinguat, atque confun dere videatur descriptionem radicis, cum foliorum delineatione, atque ex his unam describere plantam: quod contrà est in Dioscoride, qui in alterius Solani, florem nigrum, atque acinos ferentis historia radicem illam describit: quae conuenit illi Solani, non autem plantae à me propositae, quae minorem atque fibrosam habet: sed neque plantas distinguit, neque duas describere, sed vnam, atque vnicum caput conficere videtur, atque vires scribit ac si vnicam plantam narrasset: sed certè duas descripsisse cuique cognitum erit; non enim eadem planta fru ctus Platani similes, atque spinis horridos promere potest, ac et iam acinos nigros, molles, vt vua: quare vel Theophrastum, & Dioscoridem non descripsisse, quod non uerisimile est, dicendum erit, vel potius, eorum alterum: aut etiam vtriusque textum deprauatum fuisse; atque qui primò textus transcripserunt omisisse uerba intermedia, atque postea commentatores, atque interpretes ignorantes plantas, quas descripsisse illos non est dubium, ita textus nobis reliquerunt corruptos: mirórque tot tantosque doctissimos viros, qui Dioscoridis textum interpre tati sunt, atque in eum commentarios edidere, saltem corruptum textum non animaduertisse: atque si nesciebant, quomodo illum restituerent, illum nobis corruptum, atque murilum esse, notum facere debebant. Miror etiam Plinium, ex duobus manicis Solanis, vnum describere, nec duorum facere mentionem: sed quod nostri Belladonna, vocant Solanum Ocimi folijs relicto altero, quod in Theophr. & Dioscor. Erucae folio inuenitur, nolentem scribere descripsisse, ne cognitum foret: ait enim Tertio folia sunt Ocinii, minimè diligenter demonstranda, remedia, non venena tractanti; quippe insaniam facit paruo quoque succo. Quamquam & Graeci Auctores in iocum vertêre. Drachmae enim pondere lusum pudoris.","prev":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 48","label":"48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/48"},"next":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 50","label":"50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/50"},"credit":{"text":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos)","quality":"ocr"}}