{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 57","citation":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 57","ref":"57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/57.md","author":{"name":"Fabio Colonna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna"},"work":{"title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Quae verò amara sunt & calida, ferè omnia acrimonia participant, vel multo odore aromatico & etiam graui: ea verò in quibus neutrum percipitur palato, vel lingua, frigida, & sicca, vel humida, magna ex parte sunt; ac etiam si odorata sint, ut Ro sae, Violae, & similia, non ex odore caliditas procedit, etsi odor ipse per calidi excoctionem contingat: amarus enim ille sapor ex terreo humore non concocto procedit, vt in omnibus fructibus immaturis, quì cum acerbo amarum habent mixtum. quod contra est in ijs quae ex dulci propter nimium calorem vel excoctionem amara euadunt. Vt autem concludam, Picrin quae ab amarore sic dicta est, & Opium amarissimum, & similia minimè calefacere certum est, refrigerare verò & siccare non est dubium: ex terrea siccanque parte nec tenui amaror his pro cedit, non autem ex aërea, tenui, atque bene excocta, ut in acri bus & aromaticis, quae siccata diu odorem & saporem retinent, ac etiam cùm siccantur, odor & sapor magis fit sensibilis. Contra quidem in hac planta & similibus, quorum folia siccata & saporem & odorem etiam, si habebant, amittunt: quod non semel expertus sum. Aiunt postremò huius plantae aquam floridae plantae stillatitiam oculorum ruborem, atque inflammationem arcere, si oculis instilletur, vel lintea madida superponantur: ego quidem scio plantas atque omnia quae sublimantur, non paruam amittere frigiditatis partem, propter humoris attenuationem à calido effectam contra rei naturam, atque terreâ partem, in qua maxima est frigiditas, amissam: & contra rubo rem atque inflammationem non calidis praesertim in principio, quod nec distingunt, debere vti; sed frigidis & repercutientibus. Pena addit, ius & tenerae cimae in ouorum luteo in placentam exceptae, & mansae, nimis fluentes menses sistere, cunctantes verò impellere esse compertum. Certissimum ex ouorum comesu praesertim lutei est sanguinem creari, quo facillimè abundante, natura excalescens menses educit, ut se deoneret.","prev":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 56","label":"56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/56"},"next":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 58","label":"58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/58"},"credit":{"text":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos)","quality":"ocr"}}