{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 67","citation":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 67","ref":"67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/67.md","author":{"name":"Fabio Colonna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna"},"work":{"title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Hypoglossum ita nominatum, quia propagines paruarum linguarum sub summis, corymbis producit. Quibus, etsi textus in aliquibus uerbis uarient, non ideo colligitur diuersas esse plantas: sed scimus, alterum ab altero exarasse, eandemque plantam omnes designare uoluisse. Et si credendum est, ut verum esse censeo, quod ratio demonstrat, doctissimo cuidam medico Germano, qui in Dioscoridem Emblemata scripsit, qui ait se textum habere Dioscoridis uetustum, in quo ὑπόγλωσον legitur, pro iππόγλωσον: atque plantae conuenire nemo dubitat: & quamuis corruptè legatur in aliquibus iππόγλωσον,, pro ὑπόγλωσσον, non ideo diuersas plantas, ac descriptiones esse censendum est, praesertim cùm tam clarum Galeni textum habeamus, in quo vt dixi, huius nominis ὑπογλωσον, etymon affert. Immo addo & hanc sententiam, à qua non discedam, donec plantas videro diuersitatem testantes, nam quę ab alijs depinguntur, fictitias esse, non dubito; non enim plantarum diligens affertur delineatio, nec locus, nec vnde sint aduectae refertur: praeterea non omnes plantarum collectores illas habere icones, & quae depinguntur ab alijs iconibus exceptae sunt: & quod fortius, doctiores Scriptores nullam de illis habere rationem uideo. Quare etiam Hypoglossum, Laurum Alexandrinam, Laurotaxam, & Chamaedaphnen, eandem esse plantam cum superiore censeo; nec nisi nominum diuersitatem habere, à Scriptoribus diuersis impositam, quam Dioscorides, & qui sequuti sunt eum, non animaduertisse ostendam. Foliorum forma Lauro similis, Lauri nomen plantae huic indidit, non quùd ex Lauri genere esset: & ut aliqua ostenderetur differentia inter hanc, & Laurum, Alexandrinam, & Idaeam Laurum à loco in quonasceretur, appellarunt, sicuti & Radicem Idaeam, vel herbam Idaeam, vt Plin. habet atque alij quia humilis esset, Chamaedaphnen; alij à fructus forma & colore Laurotaxam, vt à Plinio refertur: & quia fructum folijs interceptum habet, ἐπικαρπόρυλλον, & Carpophyllon: alij verò quia ligulam è medio folio exire animaduerterunt, Hypoglosson, & Hypoglotton appellarunt. Hoc demonstratur, nam quae Laurus Alexandrina dicitur, ab eodem Dioscoride, & Plinio Hypoglotton, pro Hypoglosson Atticè: ex quibus synonyma esse clarè colligitur. Sed & Chamaedaphnen Laurum Alexandrinam appellari, idem Dioscorides testatur in cap.","prev":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 66","label":"66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/66"},"next":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 68","label":"68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/68"},"credit":{"text":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos)","quality":"ocr"}}