{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 68","citation":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 68","ref":"68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/68.md","author":{"name":"Fabio Colonna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna"},"work":{"title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"de Chamaedaphne: atque ita esse, non tantùm nomina synonyma, sed & plantae delineatio demonstrat: sed insuper virium potestas, vt inferius dicam. Lauri igitur Alexandrinae descriptio, (vt ab antiquiore & veluti fonte, Theophrasto inquam, initium ducam, purius quidem plantas descri psisse nemo dubitat) haec est. Illa quoque propria esse circa Idam feruntur, Laurus Alexandrina cognominata, & Ficus quaedam, vitisque. Lauri proprium, quòd fructum super folia gignit, quemadmodum Myrtus syluestris: quippe ambae fructum super dorsum folij ferunt. Et alibi. Fructiferaque nonnulla fructum folijs interceptum gerentia, vt Laurus Alexandrina, quae fructum super folio gignit. Nota quidem priuata plantae huic uidetur, ut ἐπρυλλόκαρπος sit quemadmodum Ruscus: qui bus aliam similem plantam nec Theophrastus descripsit, nec vnquam vidisse scio aliquem. Quae nota expressa diligenter videtur à Dioscoride in capite Lauri Alexandrinae, his verbis: καρπὸν ἐν μέσοις, folijs intellige, ἐρυθρὸν ἐρεβίνθου τὸ μέγεθος, fructum in medijs foliijs, rubrum Ciceris magnitudine, & in capite Chamaedaphnes: καρπὸν περιφερῇ ἐρυθρὸν, τοῖς φύλλοις ἐππερυκότα. fructum rotundim rubrum, foliis innatum. Quibus minimè arridens obseruantior scr iptor, cùm Rusco essent communia; magis priuatam notam, sicuti nomenclaturam tribuit huic plantae, & relicta descriptio ne fructus, foliolum, ligulam scilicet his verbis habere tradidit. καὶ ἐπʼ ἄκρου ὥσπερ γλωσσίδα παρα τοῖς φύλλοις. Quae Plinius vertit, Et in his ceu linguas, folio paruo exeunte de folijs. Et idem de Laurotaxa loquens, ait: Excrescente in medio folio paruulo, veluti lacinia folij. Quam ligulam etsi in Rusco consideremus, illam non ligulam folij, sed veluti folliculum floris esse censetur: atque ita nulli competere plantae ligulam hanc adhuc est cognitum. Dioscorides verò, Laurus Alexandrina, quam aliqui Idaeam, &c. folia habet similia Rusco, maiora verò, molliora, & albidiora: fructum autem in medijs folijs rubrum, magnitudine Ciceris: ramos à terra pedales vel maiores. Radicem admodum similem Rusco, maiorem, bene olentem, atque molliorem. Nascitur in montanis locis. Ex quo Plinius, Est & Chamaedaphne syluestris frutex, est & Alexandrina, quam aliqui Idaeam, alij Hypoglotton, alij Daphnitin, alij Carpophyllon, alij Hypelaten vocant. Ramos spargit à radice dodrantales, topiarij ac coronarij operis, folio acutiore quam Myrti, molliore, candidiore, ac maiore, semine inter folia rubro. Plurima in Ida & circa Heracleam Ponti, nec nisi in montosis. His respondere videntur Chamaedaphnes descriptiones: Dioscorides verò ait, Chamaedaphne, quam & aliqui Laurum Alexandrinam vocant, virgas producit cubitales, rectas, tenues, & laeues. Et huius folia similia Lauro, laeuiora multò & viridiora: fructum rotundum, rubrum folijs innatum. Ex quibus Plinius.","prev":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 67","label":"67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/67"},"next":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 69","label":"69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/69"},"credit":{"text":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos)","quality":"ocr"}}