{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 8-2","citation":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 8-2","ref":"8-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/8-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/8-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/8-2.md","author":{"name":"Fabio Colonna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna"},"work":{"title":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"LVRES Pastinacae marinae species iam à simi litudine ipsarum apud recentiores memoran tur, atque depinguntur, quas uidere licebit apud Gesnerum naturalium rerum studiosissimum, atque illarum collectorem, prolixius esset illas iterum transcribere, hanc ab alijs minimè animaduersam describam, [ cuius caudam radio munitam tantùm, sine reliquo corpore depictam inter alias idem Gesnerus exhibuitq: eò quòd Dioscoridis delineationi respondere uideatur: cuius nec sensus, sicuti nec uerba percepisse alios cognoui: eius uerba sunt haec, Τρυγόνος θαλασσίας τὸ κέντρον, ὁ δὴ ὑπὸ τῆς ὀυρᾶς αὐτῆς πέφυκεν ἀνεστραμμένον ταῖς φολίσιν, ὁ δόντα πονουῦτα τραύνει. τρύπτει γὰρ καὶ ἀποβάλλει. Quae sic latinè reddidi. Pastinacae marinae aculeus, qui ab radice ipsius enascitur reflexus squamis: dentem dolentem mitigat: frangit quidem illum, aequè eijcit. Huius descriptionis quàm breuissimae uerba, neminem perpendisse atque cum pisce contulisse praeter Rondeletium uirum doctissimum animaduerti; quae etiam multùm interpretans, cùm ρολίσιν, verbi proprietatem minimè pisci depicto conuenire perspiceret: in hanc descendit sententiam se prius excusans, vt vel Dioscoridis locus sit inemendatus, vel improprio uocabulo usus sit. Quod verbum, in Piscis huius caudae delineatione interpretari, & in ea ostendere conabor. Piscis hic à nostris piscatoribus Muchio appellatur vulgò, est cartilagineus, planus, laeuis, colore cinereo ad flauum tendente, sed paruus est magis flauus, inferius ve rò albescente, cuius corpus veluti quadratum efformare uidetur, binos enim angulos alarum extremitates, binosque alios rostrum, & caudae principium complent. in superiore parte ca put uisitur Raiae modo infra rostrum paruis squamis asperum, oculos & post illos foramina vt in alijs: è regione utrinque non multùm distantes lepides sunt binae, atque duae aliae in capite inter oculos & diaphragma branchiarum, in inferiore verò foramina duo supra os, quod osse is squamis munitum est, post ipsum utrinque quinae branchiae, quae à reliquo uentris, osseo diaphragmate FABII phragmate diuiduntur; ad caudae initium & ani latera duae sunt pinnae uice cartilagines, atque in maribus appendices illae car nosae genitalium.","prev":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 7","label":"PLANTARVMQVE NOVARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/7"},"next":{"citation":"ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 10","label":"PLANTARVMQVE NOVARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/10"},"credit":{"text":"Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos)","quality":"ocr"}}