{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae. 79-86","citation":"Faustus of Riez, Epistulae. 79-86","ref":"79","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez/epistulae/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/faustus-of-riez/epistulae/79","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez/epistulae/79.md","author":{"name":"Faustus of Riez","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez"},"work":{"title":"Epistulae.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa003"},"verse":false,"words":2948,"text":"Et quia in tantis rebus conscientiae satisfaciendum est, memini me ante dixisse, quod Christus pro his tantum quos credituros praescivit advenisset, sententias dominicas sequens, quibus ait: sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et animam suam redemptionem dare pro multis, et illud: hic est calix sanguinis mei novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum, vel illud apostoli: sicut semel statutum est hominibus mori, ita et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. nunc vero sacrorum testimoniorum auctoritate , quae abunde per spatia divinarum scripturarum inveniuntur, et seniorum doctrinae ratione patefacta, libens fateor, Christum etiam pro perditis advenisse, quia eodem nolente perierunt. neque enim fas est, circa eos solum qui videntur esse salvati immensae divitias bonitatis ac beneficia divina concludi. nam si Christum his tantum remedia attulisse dicimus, qui redempti sunt, videbimur absolvere non redemptos, quos pro redemptione contempta constat esse puniendos. Assero etiam, per rationem et ordinem saeculorum alios lege gratiae, alios lege Moysi, alios lege naturae, quam deus in omnium cordibus scripsit, in spe adventus Christi fuisse salvatos, nullos tamen ex initio mundi ab originali nexu nisi intercessione sacri sanguinis absolutos. Profiteor etiam aeternos ignes et infernales flammas factis capitalibus praeparatas , quia perseverantes in finem humanas culpas merito sequitur divina sententia, quam iuste incurrunt qui haec non toto corde crediderint. Orate pro me, domini sancti et apostolici patres. Lucidus presbyter hanc epistulam manu propria subscripsi et quae in ea adstruuntur assero et quae sunt damnata damno. XX. EPISTULA FAUSTI. QUAERIS a me, reverentissime sacerdotum, quomodo Arrianis respondendum sit, qui blasphemo ore conantur asserere: non potest, inquit, fieri, nisi ut iunior sit genitus ab ingenito. iuxta quae totum silentium quasi iussus absolvere non tam pro rei instructione quam pro fidei confessione praesumam, id primitus observans, ne res per se obscuras studio compositi sermonis involvam, sed quaedam pauperis sensus indicia, quae non tam ornatui quam intellectui videantur servire, depromam. respondeo ergo, sicut respondere discipuli magistris interrogantibus solent. itaque ad praeceptum beatitudinis vestrae loquor, ut discutiar; imperitiam contestor, ut docear: nam apud eruditissimum si reticeam, vix possum scire quid nesciam. de ingenito locuturi, scire debemus, aliud esse rerum substantias, aliud rerum nomina, sicut verbi gratia, cum aurum atque argentum dixeris, non statim metallum ipsum, sed metalli vocabula protulisti : etenim aurum aliud est in proprietate generis, aliud in appellatione sermonis; aliud est, cum illud nominamus, aliud, cum tenemus. genitus et ingenitus significatio est deitatis, non ipsa deitas; naturae est appellatio, non natura. ingeniti et geniti nuncupatio ad hoc valet, ut quis ex quo subsistat intellegas et non patrem ex filio sed filium ex patre esse cognoscas. principium ex principio et unum est et initio caret, quomodo si dicas: deus ex deo, non tamen duo du, sed unus deus. genitus ergo et ingenitus et ex utroque procedens personas indicat, non naturas. maiestas enim, quae patri est indiscreta cum filio et spiritu sancto, distingui nominibus potest, ordinari gradibus non potest. hoc loco praescius oportet intentionem mentis admoveas. dicis forsitan: quia ex illo est, posterior illo est. age ad haec intellectum nostrum aliquibus comparationibus nutriamus. videamus, si aliqua res ex alia existat, quae tamen illi ex qua existit non sit aetate posterior. verbi gratia hoc ipsum filii nomen ex patris derivari nomine creditur nec tamen posterius invenitur, quia nisi iste nasceretur, pater ille non diceretur. ecce nomen, quod absolute coaevum illi est a quo est, et, cum filius ex patre sit, patri nomen filius facit, adquirit genitori vocabulum pietatis persona nascentis. cum hoc ex illo sit, nec hoc posterius nec aliud probatur antiquius, et cum brachii nomine filius ex operum virtutibus nuncupetur, ecce brachium procedit ex corpore et tamen brachii aetas corporis non praecedit. verbum ex voce profertur et tamen, cum ex ore nascatur, voce esse posterius non probatur. ignis et calor indivisa societas, sed cum calor indubitanter ex igne esse intellegatur, tamen ignis nequaquam calore suo prior esse dinoscitur. ecce rem, quae existere videtur ex alia, et tamen ei de qua existit sine ulla temporis intercessione coniuncta est. cum autem ad deum venimus, hoc est genitus quod iustus et iustitia, sapiens et sapientia, misericors et misericordia, absolute ex deo iusto atque sapiente secundum apostolum oriri intellegimus iustitiam atque sapientiam. et sicut numquam iustus sine iustitia, numquam sapiens sine sapientia fuit, ita filius ex patre, sed pater numquam potuit esse sine filio. absque dubio Arriani salvatorem nostrum negare non audent, sed, dum minorem dicunt, deum asserere non possunt. deus enim naturaliter plenitudinis dignitate subsistit et eorum impietas unum se deum colere prima confessione testatur, sed qui iuniorem, per eum qui putatur senior duos facit et soliditatem unitatis intersecat . nam ipsum nomen minoris alterum qui illo sit maior ostendit. quis illo antiquior qui de se ipse pronuntiat: ego sum alpha et ω, primus et novissimus; qui a Iudaeis qui esset interrogatus, ita respondit: principium, quod et loquor vobis; qui veridica per prophetam voce confirmat: ante me non fuit deus et post me non erit? si pater hoc dicit, inferiorem post se non coepisse confirmat; si filius, ante se penitus non fuisse pronuntiat. de hoc propheticus sermo evidenter insinuat: hic est deus noster et non reputabitur alius ad eum, et post haec: inter homines visus est et cum hominibus conversatus est. secundum haec ergo inter genitum et ingenitum nec ordo est, quia unus est, nec tempus interest, quia primus est, nec postponendus est, quia solus est, nec minor dicendus est, quia plenus est. ergo solus deus, perfectus simplicisque naturae, inaestimabilis et impassibilis , etsi eum secundum carnem passum esse pro nobis veraciter et salubriter confitemur. post haec sequenti loco quaeris a me, quomodo iuxta substantiam dei in epistula quadam scriptum sit: nihil sensit patientis sensu, sed sensit compatientis affectu. primo hoc, quod nec philosophos latuit, scire promptissimum. in homine diversae affectiones, id est iustitia, misericordia, sanctitas, benevolentia, pietas, res accidentes sunt et ideo affectus vocantur, deus vero his non passibiliter afficitur, quia ei inesse iugiter et naturaliter dinoscuntur. ergo quod in homine affectus et gratia, in deo virtus est et natura. nam quod dictum est: nihil sensit patientis sensu, sed sensit compatientis affectu, cur quisquam illo sensu dicere non praesumat, quod etiam propheticum commemorat: domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me; et: iuravit dominus nec paenitebit eum; et iterum: iratus est dominus populo suo et abominatus est hereditatemsuam ? et item diverso affectu Iacob dilexisse et Esau odio habuisse describitur. contristari in peccatis nostris et laetari dicitur in operibus suis et affectibus subiacens de se ipse dicit: paenitet me fecisse hominem; et de summa caeli sede pronuntiat : Saule, Saule, quid me persequeris? nam et compatientis ostendere videtur affectum, cum dicit: esurivi et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere, et reliqua huiusmodi, quae memoriae abundanter occurrunt. quomodo ergo, si quisquam sacerdos multiplici linguarum scientia praeditus et in medio diversarum gentium constitutus, Hebraeum Hebraeo, Graecum Graeco, Romanum Romano instructurus alloquio, secundum singulorum intellectum verba conformet et iuxta uniuscuiusque sensum oris sui coaptet alloquium et dissonas unius cordis et peccatoris pectoris voces in varios dispenset auditus, ita et deus cum homine locuturus, assumere dignatur hominis linguam, formam etiam suscepturus humanam, per intellectuum nostrorum sonos ordinationum nostrarum contestatur affectus. nam dum quinque humanorum sensuum officia describens ita dicit: oculi domini super iustos et aures eius ad preces eorum; et iterum: os domini locutum est; item: et odoratus est odorem suavitatis; et: manus mea fecit haec omnia. caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum; cordibus nostris efficientias insinuat rerum sub significatione membrorum. unde pro ineffabili eius circa humanum genus dignatione, quae servos amicos ac filios nominare compellare non despicit, ut homo cum eodem vicissim humano ore et more colloquitur. ceterum dei ira iustitia est, dei furor severitatis vigor est, dei iurasse definisse est, dei paenituisse sententia tamen saepe mutata; et cum se persequente aliquo laedi dicit, crimen laedentis ostendit. intercluditur nobis omnimodis orationis ministerium omnisque ratio, qua deus vel intellegitur vel praedicatur, si haec humani sermonis commercia subtrahuntur. cur ergo dici inter ista non possit, sed sensit compatientis affectu? si ergo discutienti magistro simplex et aperta responsio satisfecit, transeamus ad tertiam quaestionem, qua ut respondeam praecipis, quae in rebus humanis corporea, quaeve incorporea sentienda sint. ad haec aliqua non pro sensus mei praesumptione depromam, sed pro sanctorum opinione seniorum, praesertim cum haec animum laedere non possint et ad fidem nutrire possint et usque ad id, quo patri filius aequalis appareat, contra Arrianas armare atque erigere valeant pravitates. ergo quando de tractatu altiori collatio est, ad subtiliorem intellectum sensus et animus praeparandus est. nonnulli eruditissimi patrum alia asserunt esse invisibilia, alia vero incorporea. quicquid creatum est, materiam videri et factori suo comprehensibile et corporeum esse definiunt. nam et animarum et angelorum naturam asserunt esse corpoream, pro eo quod initio circumscribatur et spatio. nam sicut in quodam sancti Hieronymi tractatu legimus: globos, inquit, siderum corporatos esse spiritus arbitrantur , et item: si angeli, inquit, caelestia etiam corpora ad comparationem dei immunda esse dicuntur, quid putas homo aestimandus est? sed inter haec ideo tu animam negas esse corpoream, quia iuxta aliquorum opinionem nec localis sit nec qualitate aut quantitate subsistat, quod de sola dei maiestate credi debere manifestum est. legimus enim in quodam receptissimo patrum tractatu: ingredi , inquit, et implere omnia soli est possibile trinitati, quae sic universae intellectualis naturae efficitur penetratrix, ut non solum circumplecti eam atque ambire, sed etiam inlabi ei et velut incorporea corpori possit infundi. licet enim pronuntiemus, nonnullas spiritales esse naturas, ut sunt angeli, archangeli ceteraeque virtutes, ipsa quoque anima nostra vel certe aer iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimandae sunt. habent enim secundum se corpus, quo subsistunt, licet multo et incomparabiliter tenuius, quam nostra sunt corpora, secundum apostoli sententiam dicentis: et corpora caelestia et corpora terrestria. quibus pro manifesto colligitur, nihil esse incorporeum nisi solum deum et idcirco ipsi tantummodo posse penetrabiles omnes atque intellectuales esse substantias. quae cum ita sint, obicis mihi, ideo animam non esse corpoream, quia, ut dictum est, nec localis sit nec qualitate aut quantitate subsistat. quod cuius periculi sit ita credere in subsequentibus demonstrabitur ; nunc vero in hoc tractatus nostri status, habita discussione, pendebit, ut, si nec localis sit nec quantitati subiaceat, esse eam haud dubie incorpoream concedamus; si vero eam demonstraverimus quantitate determinari locove concludi, consequenter eam etiam corpore contineri, nec ipse iam dubites. quomodo non localis est, quae inserta membris et inligata visceribus solis motibus vaga condicione substantiae tenetur inclusa? quod si localem non esse animam, ideo asserendum putes, quod per diversa sensibus evagetur et cogitationibus differatur, primum intellegendum est, quod aliud sit animae status, aliud is qui de anima nascitur cogitationis affectus. quam ob rem aut hoc potius aestimandum est, quod, si quando sibi aliquid imaginatur, magis cum suis intra semet ipsam motibus occupetur, et si quid aliud est, quod aspicere videtur, magis ei in recordationis speculo describatur. nam quando absentem carum suum cogitat, numquid iam, velut ipso conspecto, desideriis satisfecit? aut cum verbi gratia Petri aut Pauli speciem intra mentis arcana depingit, numquid statim intimas paradisi sedes, ubi eos esse novimus, penetravit? aut cum sibi in corde divitis illius flammas ex lectione proposuit, numquid iam ad tormentorum eius loca ac vivis inaccessibilia inferi profunda descendit? haec omnia procul dubio aut secum intra pectoris arcana per varias similitudines fingit aut certe, si extra animae sedem instabilis cogitatio lubrico motu agitata discurrit, hoc ipsud localiter agit, et sive urbem sive quamcumque regionem cogitet, ibi tantum sensu commorante defigitur, quo animi intentione raptatur. imaginari sibi aliqua potest, complecti omnia simul non potest. cum ergo anima Alexandriam vel Hierosolymam cogitavit, si vere illic tota sui praesentia, ut arbitraris, interfuit, referat nobis situs locorum, vultus hominum, motus actusque populorum. sed hoc ipsud, quod nunc inter nos commercia sermonum mutua spiritus actione miscemus , loqui me vobiscum, sed apud conscientiam meam, sentio; ad vos vero me accessisse non sentio. nam si vere anima cum suis ferri sensibus creditur, et his quorum reminiscitur ipsa per se suis cogitationibus praesentatur. ecce per haec praesentis temporis momenta vos cogito et, animo reminiscente, vos video et omnimodis, quid geratis et utrum quieti an lectioni vel orationi vacetis, ignoro. sed hoc ideo evenit, quia ad vos cordis affectu, non ipsa substantiae meae veritate pervenio . neque enim in suis motibus, quos nunc optimos, nunc pessimos esse sentimus, animae nostrae natura consistit. nam si per cogitationes suas constare credenda est, cur, eis interdum evanescentibus atque pereuntibus, ipsa in sui vigore atque alacritate perdurat? quantae ergo in nobis frequentissimae cogitationes et curae etiam salubriter moriuntur et vitae magis liberati interioris operantur! si ipsis anima constaret, absque dubio, ipsis pereuntibus, superesse non posset. unde hoc magis ipsa conscientiis nostris ratio loquitur, quod unaquaeque anima aut multiplicia cogitata rerum causis intra sc concepta parturiat aut sensus suos velut quaedam officia aut ministeria diversis necessitatibus occupanda dispergat, ipsa vero in conclavi corporis sui semel de eo exitura requiescat. quam ob rem localem esse ipsam, ut denuo sufficiens proferamus exemplum, nonne anima Lazari, manente vita, intra corpus fuit; recedente autem vita de habitaculo corporis, exsulavit, et rursum intra exanimum refusa corpus, illo unde absentaverat evocata remeavit? tunc eam tamquam et hospitii habitatione depulsam et rursum intra hospitium unde absentaverat restitutam vides et localem non esse contendis? sed quid ego haec de corruptibili homine loquar, cum ille cuius caro non vidit corruptionem immaculatam quidem animam possederit, sed localem, quam utique intra se habuit, quando affixus est in patibulo, extra se procul dubio emisit, quando iacuit in sepulchro: quomodo non est localis, quam caro continet, vita coniungit , mors separat? quod si, ut dicis, localem necessitatem animarum natura non recipit, non desunt ergo et de regione paradisi illae quae carcere clauduntur inferni? die, quaeso, si locales non sunt, quomodo peccatores a coetibus consortiisque iustorum vastum illud chaos tristi interiectione discriminat, ut neque hinc illo possint accedere neque inde huc transmeare? iam illud manifestissimum est, ut quantitate circumscribantur, quae spatiis continentur. si agnovisti animam localem, concede corpoream. die mihi, anne ipsa gloriosi anima redemptoris nostri reliquit mundum, quando conscendit ad caelum? ego autem ne angelos quidem locales esse dubitaverim, quos certum est nunc in caelestibus contineri, nunc per aeris vacuum ferri, nunc ad terrena dimitti; quos sermo divinus ascendentes et descendentes in patriarchae visione describit, qui utique, si locales non essent et ubique essent, adesse atque discedere ascensu descensuque non possent. ipse beatissimus Gabriel, qui se ante deum adstare testatur, cum caelorum dominum Mariae infundendum visceribus nuntiaret cumque sub dominicae oculis genetricis assisteret, sine dubio caelo deerat, maria non supervolabat, vacua atque diffusa vasti aeris non implebat, sed illum tantum locum in quo aderat occupabat. quae cum ita sint, quicquid locum occupat, corpus est et nescio, quomodo locali lege non teneatur, qui de loco ad locum mittitur et velut corpus motu accessuque transfertur, mole descendit, mobilitate discurrit, vadit, redit, absentat, ascendit. vel ille, credo, localis est, qui ex eo in caelo non est, ex quo est eiectus e caelo; nec se solidum et localem esse prodidit, qui secum tertiam partem stellarum ex alto proturbatus abstraxit? die mihi, si corpus non habet, in illa deiectione qui decidit? quid illi negas corporalem naturam, cuius negare non audes ruinam? et si, ut dicis, corpus non habet, non ardebit; ubi autem nisi in corpore sentiet ignem illum, qui paratus est diabolo et angelis eius? iam illud dici superfluum puto, illum de aeris istius conversatione quandam crassitudinem de elementorum concretione traxisse. die mihi, si corpus non habuit, ubinam in aere concretio, ubi sese haec ipsa nescio quae colligere potuit crassitudo, si secum aliquid corporale de illa caelesti arce non detulit? alienum, ut video, corpus ad tormenta portabit. corpus itaque esse, etiam ex tua assertione recognosce. corpus est quod inficitur, quod maculatur, quod quacumque ex accidenti adiectione vitiatur. hic ergo dudum primogenitus angelorum, nunc princeps factus est tenebrarum et quasi corporeus pulcher ante, nunc degener; dudum caelesti splendore conspicuus, nunc taetro infernalis peccati horrore foedatus. corpus, inquam, est quod habitatione depellitur, quantitate circumscribitur, qualitate mutatur, dolore conficitur. quae cum ita sese habeant, qui incorpoream dicunt animam, vide, in quam profundum se crimen immergant. iam primum cum auctor universitatis deus omnia in numero et pondere fecisse referatur, ergo anima a materia universae creaturae excepta esse creditur, quae non est corporea nec localis est, si loco non continetur. ergo ubique diffunditur, omnia intrare, implere et ubique praesens esse dicitur, ac si creatori suo creatura sociaretur, et fragilitas auctori suo, non iam res dei sed pars dei aestimanda, iungitur. vide, quo assertores suos ducat alti prolapsus erroris. equidem nobis ea quae supra nos sunt invisibilia sunt; sed omnia illi sicut comprehensibilia ita et corporea sunt, qui ex nihilo fecit omnia, quae sicut opere instituit, ita et materia incorporavit, et rebus omnibus, inter quas et anima censetur, sicut distribuit pondus, numerum atque mensuram, ita et posuit quantitatem. inter haec si forte, ut dictum est, asserendum aliquis putet, quod illa angelicae subtilitate naturae quaedam contagio aeris huius admixtione collecta flammis invenietur obnoxia, ergo in diabolo, prout ait, si aereum est, quod ardebit, non in illo, sed extra illum poena desaeviet, sed absque dubio non aliud est quam substantia corporis, ubi dominari poterit vis doloris. vide, quo tendat imprudens et imperita persuasio! qui incorporeum cum loquitur, etiam incomprehensibilem confitetur ac sic condito adscribit operi, quod soli competit conditori, ac rebus creatis communicat privilegia maiestatis et indebitam facturae potentiam usque ad factoris extendit iniuriam. si bene requiramus, ad quos rerum exitus animum referas, haec vel maxime diabolum credulitas ex illa beatae sedis statione devolvit et propter hoc angeli perdidit dignitatem, dum se dei praesumit habere naturam. unus ergo deus incorporeus, quia et incomprehensibilis et ubique diffusus; ex nullius enim Facturae corporeae materiale sumpsit exordium. et ideo coaeternus filius patri, quia ex nullo opere conditus nullisque initiis circumscriptus, super omnia quae figulo suo comprehensibilia atque corporea intra mundi corpus operatus est incorporea maiestate diffunditur, ex ingenito genitus, id est ex patre, sed semper cum patre, his quae excitavit ex nihilo indiscreta sancti spiritus societate dominatur. amen.","prev":{"citation":"Epistulae. 64-78","label":"64 to 78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez/epistulae/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/faustus-of-riez/epistulae/64"},"next":null,"credit":{"text":"Faustus of Riez, Fausti aliorumque epp.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000797.zip","quality":"proofread"}}