{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 3.45-54","citation":"Faustus of Riez, Sermones 3.45-54","ref":"3.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez/sermones/3.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/faustus-of-riez/sermones/3.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez/sermones/3.45.md","author":{"name":"Faustus of Riez","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez/sermones","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004"},"verse":false,"words":176,"text":"quare hoc? ne ab illa persona potente adhuc maiora quam pertulimus patiamur. quod a nobis extorquet hominis timor, deberet exigere a nobis Christi amor. si ergo potens persona contra nos saeuiat, tacemus et nihil dicere ausi sumus, si uero aut aequalis aut forte inferior uel leuem contumeliam fecerit, quasi fera bestia sine ulla patientia ac sine aliqua dei contemplatione consurgimus et aut in praesenti iniuriam nostram uindicamus aut certe ad maiorem uicem reddendam nostrum animum praeparamus. quid est hoc, quod, quando persona potens nobis iniuriam contulit, patienter accipimus, quando inferior, nimio furore succendimur? quia, ubi timuimus hominem, hic deum timere nolumus. Unde rogo uos, fratres, ut, quantum possimus, cum dei adiutorio cor nostrum ad patientiam praeparemus et in omnibus et malis hominibus medicorum uices agare studeamus et non ipsos homines, sed ipsorum malitiam odio habeamus. oremus pro bonis, ut semper ad meliora conscendant, pro malis, ut cito ad emendationem uitae et ad paenitentiae medicamenta. confugiant, quam rem orantibus nobis ipse praestare dignetur, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus in saecula saeculorum. Amen.","prev":{"citation":"Sermones 3.31-44","label":"3.31 to 3.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez/sermones/3.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/faustus-of-riez/sermones/3.31"},"next":{"citation":"Sermones 4.1-23","label":"4.1 to 4.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/faustus-of-riez/sermones/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/faustus-of-riez/sermones/4.1"},"credit":{"text":"Faustus of Riez, Sermones, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0121g/stoa004/stoa0121g.stoa004.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}